# Acta eruditorum 1729 514

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, J0. PET. KOHLII, IN ACAD. SCIENT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/514
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/514

III juxta cum disquisitione de falsitate testamenti Ephremiani Sermones duos in causa S. Coenae, eosdemque fidei Lutheranae testes & vindices, primum in lucem protraxit, ita qui supra n. 7 inter promissa Autoris relati sunt tres reliqui, iidem ipsi sunt, quos ex eadem sua translatione expectare jussi sumus. Atque haec speciminis loco e praesenti labore Kohliano sufficient, qui justo forte diutius nos detinuit, quod efficere facile potuit argumenti raritas, quae & omnium cordatiorum veniam merebitur, sicubi forte nec sibi nec aliis etiam ubique ex asse satisfacere potuit Cl. Autor; quod tamen in continuandis suis ejusdtem rei conatibus, quemadmodum & in praesenti jam fecisse perhibuimus, emendaturus, correcturus ac magis magisque perpoliturus est. 30. GEORGII WALCHII HISTORIA CRItica Latinae linguae; Editio nova multis accessionibus auctior. Lipsiae, sumtu Jo. Friderici Gleditschii B. Filii, 1729. 8. Alph. 2 pl. 11. VNAm singularem atque accuratam industriam S. R. Autor, Collega noster honoratissimus, in adornanda nova editione

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
