# Acta eruditorum 1729 517

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, J0. PET. KOHLII, IN ACAD. SCIENT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/517
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/517

Alterum caput, quod in hac editione novum est, exponit, de variis stili cultioris exercitiis atque argumentis. In hoc Autor primum disserit de variis stili exercitiis, nimirum de variatione, versione, carminis solutione, stili mutatione atque emendatione; deinde de diversis orationis generibus atque argumentis, de conscribendis quippe historiis, epistolis, orationibus, dialogis, inscriptionibus, programmatibus, disputationibus, libris Theologorum, Jureconsultorum, Medicorum ac Philosophorum. In quovis scribendi genere commendat optimos scriptores, qui sunt imi: andi. Singularem igitur dignitatem haec nova editio prae priore habet, tque clarissime ostendit, Cl. Autorem nostrum haud quidquam praetermisisse, quod ad istam ornandam aliquid afferre potuit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
