Latin
ERCLIIORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 521
Unproofread scanNot analysed yet
ERCLIIORUM, publicata Lipsiae Calendis Decembris Anno MDCCXXIX. RERUM ITALICARUM SCRIPTORES AB Anno Aerae Christianae D ad MD. LUDOVICUS ANTONIUS MURATORIUS, Sereniss. Ducis Mutinae Bibliothecae Praefectus, collegit, ordinavit &Praefationibus auxit, Tomus XIII. Mediolani, ex Typogr. Societatis Palatinae, 1728, fol. PRimam &potissimam hujus Tomi partem constituit Johannis Villani, Florentini, Historia universalis a condita Florentia usque ad A. 1348 Italice scripta. Fuit Autor civis Florentinus, vir dexter &prudens, qui Justitiae Priorem Reipubl. egit, Patri in eo munere A. 1317 suffectus, sed Guelphicis partibus, ut e rebus Friderici II Imp. patet, addictior; &praeterea in originibus Florentiae describendis fabulosus, nec in ceteris, quae ab ipsius aetate remotiora erant, a sabulis abstinens. Majorem tamen diligentiam in rebus suo tempore passim in Europa gestis describendis adhibuit, &eo majori laude dignus est, quod Tuscum sermonem, qualis illo aevo fuit, satis purum sectatur, eoque ipso non exiguae autoritatis est apud Vocabularii Florentini Autores celeberrimos. Et delituit quidem hoc Opus per ducentos fere annos, donec Florentiae primum A. 153) apud Jac. Fasolum, nec emendate quidem, nec integre, postea vero apud Juntas duobus libris auctum passimque emendatum ¬ulis quibusdam Remigii Nanuini ornatum A. 1559 ac tertio apud Uuu eosdem igas,