# Acta eruditorum 1729 522

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ERCLIIORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/522
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/522

ACTA ERUDITORUM eosdem 1587 prodiit. Hunc ergo Scriptorem cum omnino dignum censuisset Celeb. Editor, quem Collectioni huic inferret, etsi de rebus exteris non minus, quam de Italia sollicitus suerit, opportune Vir Ampliss. Jo. Bapt. Recanatus, Patritius Vene tus, edita Poggii Florentini Historia notissimus, Nostro suppeditavit Codicem MSptum ingentis molis, chartaceum, sed ex ea crassa papyro compactum, quae ante aliquot saecula in usu fuit, quem ex characterum forma aliisque indiciis ipso Autoris aevo scriptum judicans Cl. Muratorius, accurate contulit, ejusque ope plurima sphalmata & errata feliciter sustulit, imo aliquando totum Caput, in impressis praetermissum, adscripsit. Ceterum bene idem observat, Villanum saepe sequi vestigia Ricordani Malaspinae, quamvis eum nunquam nominet. Sequitur 2 Bartholomaei de Neocastro, JCti Messanensis, olim Fisci Patroni in Regno Siciliae & pro Jacobo Aragoniae & Siciliae Rege apud Honorium IV. Pont. Max. Oratoris, Historia Sicula a morte Friderici II Imp. h. e. ab A. 1250 ad 1294 deducta, quae, ut fertur, in arcula plumbea sub altari quodam Messanensi reperta, nunc demum beneficio Pauli Agliati, JCti Messanensis, qui & Praefationem addidit, in lucem prodit. Observat Cl. Muratorius, Autorem spectatissimum gravissima bella, quae ipse spectavit, singulari candore, quantus quidem ab homine Aragonensibus dedito exspectari potest, describere in usum Filiorum ac civium suorum, cumque historiam hanc carmine primo exposuisset, eam deinde in solutum sermonem transfudisse, unde factum, ut tot passim hemistichia occurrant. Disquirit etiam, num ea re vera debeatur Autori in titulo memorata, & quaedam, quae aperte veritati repugnant, ab alio Autore infarta fuisse censet. Ceterum non negat, stylum asperitatis nonnihil & tenebrarum continere, hominesque longis sermonibus indulgentes non raro in hac historia introduci: quam tamen tolerandam licentiam vocat, quod ejusmodi colloquia vivaciorem rerum picturam efficiant & minutis veluti coloribus animos hominum, eorumque mores & arcana consilia efficacius exprimant. Obiter quoque e Praefatione Nostri observamus, superiori anno 1728 Peloritanam Messanensium Academiam Academiae Dissonantium Mutinensi perpetuo foedere atque amicitia se junxisse. Succedit 3 Matthaei Palmerii, Florentini, de vita & rebus gestis Nicolai Acciajoli, Florentini, Magni Apuliae Senescalli, ab A. 1310, quo natus, ad A. 1366, quo mortuus, Commentarius; qui Italice quidem conversus jam a Donato Acciajolo A.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
