Latin
ERCLIIORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 523
Unproofread scanNot analysed yet
1588 Florentiae editus prostat, nunc vero primum Latine, uti ab Autore compositus icit, e Bibliotheca Petri Polydori Nerritini, qui &alias hanc Collectionem ornavit, prodit. Notat vero Noster, magni nominis Virum Angelum Constantium in historia Neapolitana hoc Opusculo bene usum, ad illustrandum Regnum Johannae I ejusque mariti Ludovici Tarentini. Claudunt hunc Tomum 4 Conforti Pulicis, Vicentini, Annalium Patriae Fragmenta ab A. 1371 ad A. 1387. Haec Noster ab Apostolo Zeno, Poeta &Historiographo Caesareo nactus invidere noluit eruditis, dolens tamen, integrum librum nondum in manus suas incidisse. Ceterum Vossium in Historic. Lat. in Praefatione praemissa non uno loco corrigit, &Autorem Caroli IV, in cujus adventum in Italiam Carmine luserat, tempore vixisse probat, nec lectu injucundum eum credit, quamvis publicis rebus domestica multa, quae minoris usus sunt, admiscuerit.