# Acta eruditorum 1729 523

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ERCLIIORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/523
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/523

1588 Florentiae editus prostat, nunc vero primum Latine, uti ab Autore compositus icit, e Bibliotheca Petri Polydori Nerritini, qui & alias hanc Collectionem ornavit, prodit. Notat vero Noster, magni nominis Virum Angelum Constantium in historia Neapolitana hoc Opusculo bene usum, ad illustrandum Regnum Johannae I ejusque mariti Ludovici Tarentini. Claudunt hunc Tomum 4 Conforti Pulicis, Vicentini, Annalium Patriae Fragmenta ab A. 1371 ad A. 1387. Haec Noster ab Apostolo Zeno, Poeta & Historiographo Caesareo nactus invidere noluit eruditis, dolens tamen, integrum librum nondum in manus suas incidisse. Ceterum Vossium in Historic. Lat. in Praefatione praemissa non uno loco corrigit, & Autorem Caroli IV, in cujus adventum in Italiam Carmine luserat, tempore vixisse probat, nec lectu injucundum eum credit, quamvis publicis rebus domestica multa, quae minoris usus sunt, admiscuerit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
