Latin
COMMENTATIO DE HONORATISSIMO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 524
Unproofread scanNot analysed yet
Anglus inclaruit: ita tamen, ut hujus Viri Generosissimi humanitate, &ipsius Magni Magistri Ordinis de Balneo, Joannis Ducis de Montagu favore, invitatum se ad hunc laborem suscipiendum in Operis limine confiteatur. Orditur Commentationem istam sollicita natalium, quos generatim habet Ordo equestris, investigatione, hosque a Germanis arcessit: maxime a Cattis, quos eo nomine Tacitum invenisse laudatorem animadvertit. Habuit autem Cattorum gens, ut probat Cl. Autor, successu temporis imitatores &Saxones &Francos. Saxones autem primum Ordinem equestrem in Britanniam intulere. Qua occasione Rotundae Tabulae Ordo, quem Arturus Anglorum Rex saeculo VI constituisse dicitur, tanquam fabulosus rejicitur. Ubi autem ordinis ipsius equestris de Balneo, qui tantum Angliae Heroum est ornamentum, primordia tangit, ea cum Anstisio supra laudato inde a Regum in Anglia Saxonicorum tempore repetit; atque novis argumentis evincit, eum ante Henricum IV &Richardum II, maxime Alfredi tempore saeculo IX, in usu fuisse. Quibus argumentis omnino superasse videtur Andream Mendonem aliosque, qui hujus Ordinis quondam mentionem injecerunt. Sunt autem a similitudine cerimoniarum, quibus ab antiquo nobilissimi quique ex Anglorum juventute in numerum militum adsciscebantur, desumta: &licet in iisdem cerimoniis nulla fiat Balnei mentio; eo tamen ipso simul usos fuisse recentes milites Autori nostro longe verisimillimum videtur. Ab aetate itaque Alfredi, qui nepotem suum Aethelslanum in Ordinem militarem recepit, auspicatus, sententiam suam imprimis Herwardi, Wilhelmi II, atque Godofredi, quem Plantageneticae familiae parentem agnoscit, exemplis confirmat, idque vel ideo maxime, quod in Godofredi cerimoniis etiam balneum &jusjurandum a scriptoribus memoretur adhibitum. Inde filum per Henrici II. Johannis I, Eduerdi I &II &III, &Richardi II, tempora ducit: simulque hunc Ordinem ea tempestate peculiarem &distinctum fuisse refert: licet nomine tantum communi Ordinis militaris venerit. Haec quidem dubiis involuta tempora excipiunt Henrici IV longe clariora: ubi imprimis ex fide MSti, Anstisio memorati, equites ab Henrico IV &V constitutos Ordinis de Balneo fuisse asseverat Autor.