# Acta eruditorum 1729 526

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, COMMENTATIO DE HONORATISSIMO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/526
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/526

Reperit etiam Autor cerimonias hac in charta expositas iis maxime similes, quibus apud Hispanos, teste Seldeno, Gallos, autoritate Fresnaei, nec non Italos, ex relatione Francisci Redii, equites fuerunt initiati: ita tamen, ut ab Anglis primo fuerint petitae. Quibus deductis longo ordine cerimonias hodie usitatas exponit; quae vel praeparatione vel ipsa inauguratione, prosanis & sacris ritibus adhibitis, comprehenduntur. Ornamenta vero equitum, insignia tribus coronis distincta additis verbis: Tria juncta in uno, officia & jura, quae nanciscuntur, suis paragraphis rite deduxit; nec non, quae vitia eximere hoc Ordine equites possint, sollicite commemoravit. Subjecta sunt huic Commentationi ipsa Ordinis de Balneo statuta: quae instaurationem ac leges, duobus Supplementis auctas, complectuntur, Quibus statutis ex Anglico idiomate Latinitate donatis iis potissiinum consuluit Autor, qui Anglorum ore loqui non didicerunt. Colophonis loco tandem una cum Indice rerum totius Operis, schema quoddam splendidi Operis, quod jam in Anglia paratur, atque inaugurationis hujus Ordinis de Balneo solennia atque cerimonias figuris aeri incisis repraesentabit, Anglice & Latine exhibuit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
