# Acta eruditorum 1729 53

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ERUDI IORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/53

Ut autem, in quo nova haec ἕκδοσις ab Harduiniana illa differat, quantumque haec eidem praestet, declaretur; id quidem generali quodam indicio absolvere dabitur: ut vero posterius pariter etiam praestemus, per singula ire capita haut gravabimur, cum hic demum nova quaedam lectoribus nostris propinare, & laborem Fabricianum supra lauda tum hoc modo perficere, licuerit. Praesens igitur institutum cum Harduini illo comparantibus planum illud evadit, quod Editori & Collectori nosteo Veneto propositum fuerit, ut contrario ab illis Harduini vestigiis tramite ubique decurreret. Non igitur illis, quas sibimet ipsi scripserat Harduinus, legibus se coarctari passus est, ut tantummodo Acta Conciliorum, Epistolas decretales ac Constitutiones summorum Pontificum exhiberet, sed omne illud in rem suam transferre instituit, quod quocunque modo in Conciliorum censum venire poterat. Hinc restituta omnia, quae in superioribus & praecipue Labbeo- Cossartiana editione comparuerant, monumenta, ad conciliorum negotium quoquo modo spectantia. Hinc nec omissae Sev. Binii, Gabr. Albaspinaei, Sirmondi, ipsius Labbei, aliorum. que notae, ad suos quaeque locos relatae; hinc prolixa illa Ferdinandi de Mendoza de Concilio Illiberitano confirmando commentatio Tomo I occurrit, quanquam ultra trecentas minutiori charactere impressas paginas impleat. Adsunt & Vitae Pontificum Romanorum e Libro Pontificali Damasi & Anastasii Bibliothecarii transsumptae. Adest Synodicum illud a Jo. Pappo, nostrate, primum in lucem productum, non quidem ut Harduinus illud una serie descriptum cum aliis dederat, sed ad methodum Labbeanam sparsim singulis capitibus ad sua tempora relatum. Ex novis autem accessionibus & emendationibus, quibus post superiores editores Harduinus Volumina sua auxerat & locupletaverat, nihil quoque omissum deprehenditur: ut adeo vere de hoc opere dici possit, in omissionibus haut temere quidquam peccatum esse.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
