# Acta eruditorum 1729 530

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, Cap. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/530
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/530

JOH. EBERHARDI RAU, IN ACAD. NAS. (av. Prof. P. Diatribe de Synagoga Magna. Trajecti ad Rhenum, ex libraria Guis. Kroon, 1326. 8. Flag. 15. Uas partes habet erudita haec tractatio. Prior traditiones Judgorum de Synagoga magna exponit, & statum controversiae format; tribus autem Capitibus absolvitur. Tradunt nimirum Judaei temporibus Escae & Nehemiae Collegium aliquod virorum doctorum & legis peritorum fuisse, quibus varia munia adscribunt. Legem enim oralem a Prophetis acceptam, h. e. traditiones humanas & Pharisaicas propagarunt, aliisque decretis, quorsum praecipue illud de sepe circa legem facienda pertinet, auxerunt: volumina Ezechielis, Danielis, Prophetarum minorum; & Estherae ipsi conscripserunt, totum Canonem librorum Biblicorum confecerunt, quasdam precuui formulas & festum Parim instituerunt, disciplinam & totam Remp. curarunt. Praeses illius Collegis fuit Esra, assessores, CXX, inter quos Haggaeus, Zacharias, Malachias, Daniel cum sociis, Zorobabel, Mardochaeus. Convenerunt singulis hebdomadibus die secundo & quinto, & summa eorum est autoritas. Ita quidem Judaei latis confidenter. Quaeritur igitur, an talis Synagoga magna in rerum natura fuerit? Judaei affirmant, cum quibus faciunt Drusius, Jo. Buxtorfius, Sen. Hottingerus, Seldenus, Huetius: negat Autor Cl. cum Altingio, Franc. Burmanno, Viisio, Vitringa, Laeschero & Buddeo. Pars altera hujus libri Sectionibus tribus absolvitur. prima traditionem Talmudistarum de Synagoga magna summatim ad examen revocat, idque argumento potissimum a silentio Efrae & Nehemiae, scriptorumque aliorum Judaicorum desumto. Neque quicquam juvat; quod Karaitae hoc commentum assuinserint; nam nullum habent scriptorem Seculo IX post natum Christam antiquiorem, & in propriis rebus majorum suorum, nedum in aliorum, summa ignorantia laborant. Origo verò & πρῶτον ψεῦδος hujus Synagogae magnae ex mene Cl.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
