# Acta eruditorum 1729 531

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, Cap. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/531
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/531

Autoris tale est, quod hanc fabulam in traditionum oralium favorem excogitatam esse asserit his argumentis: I quia alias deesset justa series eorum, qui legem oralem a Mose usque ad Simeonem Justum propagassent; 2) quia haec series ab aliis aliter excogitata fuit; 3) quia Judaeis solenne est onnibus suis rebus vetustatem affingere. Sectio sicunda Synagogae magnae res gestas, decreta & opera sigillatim & ordine convellit. Initium fit a nomine, quo Magna dicitur, cujus rei rationem tradunt Gemaristae in Joma, quod coronam in pristinam dignitatem restituissent: quae verba hunc sensum habent, quod Deo restituerint attributum Majestatis, quod in arbore Cabbalistica Kether sive Coronae nomine venit. Sed haec ratio ab Autore ideo exploditur, quia majestas divina dudum a Prophetis fuit explicata populoque instillata. Traditionem de voluminibus Ezechielis & aliorum confectis Autor ipsis remittit, & meliori jure negat, quam illi affirmaverant. De Daniele praecipue sollicitus est, causamque reddit, cur Judaei illum ex numero Prophetarum expungendum statuant. Luculenta nimirum in ejus volumine sunt varicinia, quae Judaicam superstitionem prorsus destruunt, quapropter in Codice Megilla eo impudentiae procedunt, ut eundem in computo errasse asserant. Canonem porro V. T. a viris Synagogae magnae obsignatum esse Autor negat, quia hoc modo injuria fit sacris literis, si eorum autoritas a Collegio obscurorum hominum pendere debet. Negat quoque ab his procedere divisionem Codicis sacri in legem; Prophetas & Hagiographos, item Pentateuchi in sectiones majores & minores, totius denique Codicis in versus: quippe quae longe recentiora esse ostendit. Negat denique Collegium litteras

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
