# Acta eruditorum 1729 533-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/533-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/533-2

Cap. II. nasterio. IX De Baptismo ultimum tandem de infirmitate, morte & exequiis S. Bilibildis disserit. Vitam charta fundationis Moguntiae Monasterii excipit. Unicuique Capiti notas subjecit & animadversiones, quibus obscura illustravit, quae falsa plane & erronea sunt, indicavit & veritatem eorum, quae in vita novissime edita scripserat, confirmavit & stabilivit. Potissimum vero hoc labore functus est Autor Cl. in adjecta Commentatione Critico-Historica, brevi quidem & succincta, qua complexus est ea, quae non capiebat animadversionum angustia. Unum ex variis, speciminis loco, hic produxisse sufficiat. Quo tempore Bilibildis vixerit, de eo agitatur inter Doctores controversia; sub Clodoveo, Francorum Rege, eam inclaruisse, fatentur sere omnes.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
