# Acta eruditorum 1729 535

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/535
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/535

In ipsa statim Praefatione, quae multis verbis constat, ii notantur philologi, ui vocem notio pro participio seminino in Kal, a radice 91 venditant, subaudita voce 100. Verum haec ἐλλείψις ceu nimis dura, contorta, longeque petita rejicitur, istique dictioni inter substantiva nomina, quae eandem analogiam grammaticam prae se ferunt, v. g. TQV plumbum, non sigillum, Pro surculus, no corona, Dyno species lapidis pretiosi, Esth. I, 6, quorsum & Jacobus Gussetius NIN Num. XIII, 32, retulit, vindicatur locus. Ut ita versio haec emanet: Collectio verborum, seu, collecta verba, vel, si mavis, collectio verborum, rerum & sententiarum illustrium. Rem omnem ex idiomate Ebraeae linguae uberius evicit Autor. Omnes enim, addit ipse in subjuncta notula, linguae sua habent ἰδιώματα, seu proprias loquendi formas, (ab ἰδιος) non vero ἰδιωτισμοὺς. Haec namque vox in graeco sermone notat vulgares ac populares dicendi rationes, ab iδιάτης, plebejus, illiteratus. Docuit me vel haec unica vex, eruditos viros interdum communi votorum quasi concenti errare. Rationem appellationis allegaturus, obrervat, meditationes varias, diversis temporibus, ut res & occasio tulit, a Salomone institutas, eo libro contineri.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
