Latin
Cap. II
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 537
Unproofread scanNot analysed yet
C tra, vero ca a) animus perturbatus summum in vita malum jure censendum, Qui tamen evitari poterit, si quis ab improbitate ac stultitia sibi, caveat. Hoc est Systema Ethicum Salomonis, quod in libro. Coheleth. ex sublimiori philosophia pluribus verbis persecutus est. Cum ex historia philosophica, constet, Solonem quoque, neminem ante mortem beatum, professum, atque similiam effata in Sophocle, Euripide, Theognide, Ovidio, Horatio, Juvenali, Ausonio, Cicerone, aliisque classicis &Graecae &Latinae gentis scriptoribus reperiri: animadvertit Autor, Atheniensem illum Senem ex Salomonis sapientia per universum terrarum orbem olim concelebrata sua scita accepisse. Quod si vero, sana ratione duce, ista cognovit, rationem inter, ac revelationem, nullam intercedere pugnam, vel hoc ipso edocemur exemplo. Ceterum quatuor dicendi rationes, Salomoni hoc in volumine fere propriae, curatius explicantur. I) hon ex mente, R. D. Kimebis in lib. rad. generatim est Don) MN Nu aliquid, in quo nihil est, speciatim vero in praesenti Salomonis volumine significat id, in quo nec constans voluptas, nec perpetuus durabilisque dolor, sed vicissitudo &doloris &voluptatis inest. Quapropter von Non idem denotat, ac: hoc universum est locus, in quo timor ac spes, bonumque atque malum, cunctis in rebus permixta sunt. D pastio ventus seu de vento, sicut ipsa phraseologia 11) D pascere se de vento aut de cinere, intransitive Psalm. XXXVII. 3. Prop. XV. 14. Jesa. XLIV, 29, occurrit. Proverbialis haec loquendi ratio dicitur, similitudine a viatore ducta, qui si same aue siti, vexatus, vento se pascere vellet, frustra omnino laboreret. Hinc pastio de vento irritum laborem denotat. III) Loentiones hae: laetari &hilari animo esse in labore suo, edere ac bibere, &aliae ejusdem generis, significant idem ac sancta animi serenitate, mente in divinam voluntatem resignata, tranquillaque, &ab edacibus curis vacua vivere. Vid. Nehem. VIII, 10. Fsa. LXV, 13. Jer. XXII. 15. Matib. VI. 25. 31. Etenim cum animum inter &corpus arctissima intercedat unio, dici non potest, quantium, animus curarum vacuus ad valetuYyy letudinem tuendam conferat adjumenti. IV) Appellatur bilaris serenusque animus hominis pli pari portio, quoniam ille summum hujus vitae bonum est, sicut perfecta beatitudo, quae omni dolore caret, summum alterius vitae bonum existimandum. Salomo non contradicit reliquis sacrarum litterarum autoribus, qui Deum Opt. Max. portionem piorum vocant, e. g. Psalm. CXIX. 57. Jerem. X. 16. LI, 19, Thren. III. 24.