# Acta eruditorum 1729 538

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/538
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/538

Nam Deus est Λυτοαγαθὸν, & fons omnis boni, animus autem hilaris primum sibi locum inter omnia vindicat bona, quae ab immortali Numine in hac mortali vita proficiscuntur. Sed haec in Praefatione fusius probata leguntur, quam deinceps excipit facra oratio, in qua sanctae animi serenitatis indoles ac natura ex Theologia Christiana ex instituto pertractatur. Hanc ipsa sequitur translatio, ubi hic ordo tenetur, ut, praemissa capitis totius connexione logica, quippe quam, ductu philosophiae, accurate observavit Salomo, verba ex originali sermone conversa majusculis, interlineares vero annotationes, quae excellentissimam Regis sapientis de moribus hominum disserendi rationem pluribus verbis enuntiatam proponunt, minusculis exhibeantur litteris Nos satis in praesenti habebimus, si Δυσνόητα quaedam Salomonea, ex ista hypothesi facile soluta, exempli gratia protulerimus. Sic Cap. III, 19, 20, e1, ubi cum brutis animantibus comparantur homines, tertium similitudinis in eo ponitur, ut utrorumque spiritus & grato voluptatis, & ingrato doloris sensu tangi, corporaque interire perhibeantur. Tum vero hominis excellentia, qua prae animantibus brutis gaudet, in immortalitate animae collocatur. Cap. V commatis 7 alterum hemistichium ex fontibus ita redditur: nam is, qui superior est omnibus superis, accurate observat, nimirum summus Deus observat eos. Conima & ita se habet: Atque emolumentum regionis in omni hoc (in ipsa oppressione pauperum, Deo sapientissimo rem ita dirigente, v. 7) erit: Rex autem regionis, injustus licet, nihilosecius honoretur. Ita & Cap.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
