Latin
ERUDI IORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 55
Unproofread scanNot analysed yet
197 Synodi, Caesariensis in Palaestina, Lugdunensis in Gallia, Ephesina in Asia celebratae, quarum notitia a superioribus illis quidem suppeditata, sed hic editis novis a Baluzio accessionibus locupletatur Ad A. 217 Carthaginense Concilium II, cujus in Indice tantum mentionem injecerat Harduinus, ordine suo recensetur e Cypriani Epist. 66. Porro ad A. 230 Alexandrinum, ad A. 245 Asiaticum, ad A. 250 Achaicum Concilium refertur, quorum copiam iterum dederat Baluzius. Synodi Antiochenae A. 252, &alius Romanae A. 255 habetur quidem &alibi notitia, sed nec hic, quod pro eadem attulerat Baluzius, praetermittitur. Africanum A. 257 &Ronianum A. 258, aliis ignoratum, ex nova Baluzii collectione suppletum est. Ad A. 270 relatum Antiochenum Concilium II, inserta peculiari Ant. Pagi observatione, in A. 269 rectius collocatur, idemque Baluzii additione augetur. A. 304 Alutinensis Concilii mentio ex Act. Sanctor. Henschen. d. XI Febr. repetitur. Alexandrinum autem ad A. 306 &Carthaginense ad A. 311 Conciliabulum e Baluzio &restituitur &locupletatur. Alius vero Carthaginensis Conciliabuli A. 308 notitia, praeeunte Baronio, debetur Augustino Epist. 48. Ad A. 322 Alexandrinum Concilium, aliis in A. 315 rejectum, Ant. Pagii allata diacrisi firmatur. Palaestinum vero A. 322 ex Baluzio depromptum est. Hucusque Toimus primus. Tomus II uberiorem accessionum novarum segetem sufficit: post prolixum namque Nicaeni generalis Concilii recensum, in quo nihil omissum, quod aprioribus &Harduino noviter allatum; mox ad A. 325 Synodus incerti loci, &alia ad A. 326 Alexandrina ex Pagio profertur: Nicomediensem A. 328. Baluzius zius suggerit. De Caesariensi in Palaestina A. 334 autor est Pagius; cujus inserta observatione &Constantinopolitanum A. 336 Conciliabulum illustratur; quod idem &in altero Constantinopolitano A. 340 &Mediolanensi A. 346 fit. Synodus Latapolitana A. 348 hic primum ex Act. Sanct. d. XIV Maji comparet. Cordubensis e. a.