# Acta eruditorum 1729 6-3

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, EPISTOLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/6-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/6-3

Ertinet omnino ad seculi hujus nostri gloriam, quod scientiaA rum termini amplius in dies eruditissimorum hominum opera provehantur, & laetiori longe, quam olim factum est, facie artium studia efflorescant. Inter vero causas istius selicitatis, posteris haud inficiandae, principem facile illam dixeris, quod certatim docti viri ad disciplinarum plerarumque historiam curatius indagandam ac describendam studium suum atque ingenium coeperint conferre. Duplex inde, praeter alios, ad litterarum studiosos fructus redundavit. Hi etenim, si quidem animo liberali gaudeant, ubi historiae fide edocentur, quanta sint, quae disciplinarum illi instauratores primi adhuc ignoraverint, quos tamen coeco studio Deorum heroumque instar coluit antiquitas, & piaculum existimavit, vel unum eorundem placitum tanquam oraculum nolle ampleSENAE ET Naeui MENSIS JUNII A. MDCCXXIX. amplecti; tum vero dediscant certe, necesse est, antecedentium, quibus solus haud raro antiquitatis titulus existimationem conciliavit, unice vestigia sequi, & nondum adeo a priscis illis omnem veritatem ocupatam esse intelligant, quin multum iidem suturis temporibus reliquerint.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
