Latin
CHRISTOPHORI AUGUSTI HEUMANNI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 63
Unproofread scanNot analysed yet
Autori satisfecisset, proprii ingenii ope in hanc delatus est sententiam, innui per ἀγγέλες emissarios &exploratores, quos ethnici dimiserint in coetus Christianorum, quibusque adeo nulla erat occasio praebenda calumniandi. Et vocem quidem ἄγγελος hoc sensu a veteribus usurpatam fuisse, satis manifestum facit: producens etiam testimonium Tertulliani ad probandum, minime caruisse conciones Christianas ejusmodi emissariis. Atque hoc eodem sensu capit querelam summi Apostoli 2 Corinth. XII, 7, de angelo Satanae. Decimus locus tributus est Dissertationi historico-criticae, fabulam de Friderico I Imp. a Pontifice Rom. pedibus conculcato refellenti. Potissimus Autoris labor in eo versatur, ut in lucem proferat originem fabellae. Exemplis igitur, maxime satyricis, testatum facit, picturas persaepe rem gestam, non uti gesta est, sed symbolice repraesentare. Hinc ostendit, sola pictura Veneta niti illam narrationem: ac denique perspicue probat, picturam illam Venetam esse mere symbolicam. Postremo loco fistitur Programma scholis asceticis praemissum, quo contendit Autor, sumnia injuria vulgo negligi in scholis manuductionem juventutis ad praxin vitae Christianae, suisque discipulis praescribit novem regulas, quas si sequantur, eos perventuros sibi persuadet ad pietatem solidissimam.