# Acta eruditorum 1729 64

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, FRIDERICI RUYSCHII, ANAT. ET BOTAN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/64

DOst Curas Posteriores nunc Renovatas sistit Clariss. Ruyschius A quas Illustri Regiae Parisiensi Scientiarum Societati, in quam superiori anno adoptatus fuerat, sacras esse voluit. Pergit scilicet indefessus senex embryones non solum, partes & viscera corporis humani, animalcula, insecta, curioso modo praeperare, & vel in liquore asservare, vel sicca condita colligere, & uniuscujusque oculis objicere, sed & plantas, earumque folia, stirpes, fructus, horumque sive indigenorum, sive exoticorum sceleta seu exuvias exhibere, ut quorumlibet canalium reptatus non sine delectatione conspici queat; horumque omnium atque singulorum Indices per Thesauros publici juris facere. In praesenti certe haud pauca occurrunt, quae in antecedentibus frustra quaesiveris. Sic demonstrat Clar. Autor, musculum deltoidem, qui quotidie operoso labore exercetur, non ex tribus, quatuorve, sed ex quinquaginta vel sexaginta lacertis constare; & tendines ac ligamenta, quae hactenus pro partibus ex sanguibus fuerunt habita, sanguine copioso turgida & rubra exhibet. Sistit etiam anatomen raparum in exuvias redactarum. Imprimis conspici meretur ramus Opuntiae Americanae spinosae, cujus vasa usque adeo sunt disjuncta, & excarnata, ut exuviae ejus in quatuor lamellas divisae librum quasi exhibeant totidem plagulis instructum. Modum scire si cupis, L. B. quo plantae, ipsa poma & folia hunc in modum eviscerari queant, audias ipsius Autoris verba, quae in Dedicatione profert: Viri sapientia clari, dicit, qui rariora haec in adibus meis vident, me saepe interrogant, qui possibile sit, haec ita praeparare? respondeo vero, me hoc efficere ministerio satellitum megrum, quorum opera variae detexi, quorumque auxilio thesauri mei superbiunt. Aliis quidem satellitibus opus, conficere studebam, (quorum nomen melius sit reticuisse, quam indicasse) sed animalcula haec quam citissime, quidem opus suum conficiebant, simulac vero ferias concederem peractis taboribus, & vitro purissimo immitterem, quod foliis recenter carptis instructum erat, beneficentiam hanc meam deridebant bestiolae hae, mirabar enim, dum eas totas inveniebam quantas tela quadam obductas, hincque coactus eram nolens volens, ingratos hosce ex servitiis meis relegare. Postea inveni aliam satellitum cohortem, ig. Id EF eg MENSIS FEBRUARII A.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
