Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 70
Unproofread scanNot analysed yet
ACTA ERUDITORUM minuti gradus. Ut vero appareat, quantum observatioribus Raemeri fidendum sit, Noster praeterea notat, machinam domesticam firmo suffultam fuisse muro sesquipedem Rhenanum crasso, &inter observationes quatuor annorum adeo accurate convenire, ut situm ejus interea nullam, vel saltem non sensibilem mutationem passum esse certum sit, nec major accuratio ab homine observatore requiri possit. Retinendam igitur esse censet parallaxin orbis annui, quae ex istis observationibus concluditur, nempe duorum secundorum temporis vel 30 secundorum arcus pro angulo OLT vel LTM: a qua parum abludit, quae ex Tusculanis colligitur, unius secundi &57 tertiorum temporis. Rogat vero Astronomos Parisinos, Anglos, Petropolitanos &observatores centeros, ut suas quoque observationes super hoc negotio interrogent. Data parallaxi fixarum porro determinat distantiam mediam fixae a Sole seu Solis a sphaera fixarum OL. Etenim in triangulo OLT ad centrum Solis O rectangulo praeter angulum parallacticum L datur semidiameter orbis annui OT, juxta Nostrum 213086 semidiametrorum solarium. Unde invenitur OL1464957 semidiametrorum solarium, seu, sumta OT pro unitate, 6875 semidiametrorum mediarum orbis annui. Deducit hinc porro semidiametrum fixae apparentem minorem uno scrupulo secundo: id quod cum experientia apprime convenit. Mittimus alia nonnulla corollaria, quae animi gratia addit &quibus absurditatem motus primi in systemate Tychonico arguit. Atro carbone notat Pontificios, systemati Copernicano infensos; &,cum R. P. Fabry promiserit, demonstratione a Mathematicis inventa, Ecclesiam declaraturam esse, quod loca Scripturae in sensu figurato &improprio sint intelligenda, ut illud Poetae: terraeque urbesque recedunt; igitur jam contendit, ut declaret, loca ista figurate esse intelligenda, aut, quod consultius judicat, suadet, ut eadem dextre vertat ac commode explicet. Laudat cordatiores Theologorum Protestantium, qui paucis exceptis seFuri semper spectaverint incrementa Astronomiae. Ipse deinde expendit loca Scripturae a Ricciolo opposita Copernicanis, atque ostendit, quod systemati Copernicano minime adversentur. Ceterum allata nunc a se demonstratione systematis Copernicani nos veram Astronomiam quiete possidere censet, nec obstringi amplius,