# Acta eruditorum 1729 73

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, AESTIMANDIS VIRIBUS CORPORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/73
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/73

AESTIMANDIS VIRIBUS CORPORUM juxta quadrata celeritatum, Schediasma: Autore G. F. RICHTERO. Uanquam plurimum apud me valuerunt demonstrationes & experientiae, partim ab ipso Leibuitio, partim etiam ab aliis Viris Clarissimis, Hermanno, Poleno, Gravesandio, iterum iterumque allatae, ad ostendendum, vires corporum iuxta quadrata celeritatum aestimari debere; atque etiam a me ipso, in Novis litterariis, A. 1723 apud nos publicatis, ad demonstrationem illam responsum est, quam, in Diario Trevoltino, cortra doctrinam Leibnitianam nectere sategit Cl. Louvillius; tamen nescio quid dubii atque haesitationis ad hoc usque tempus in mente mea reliquum fuisse fateor, cui nunc demum finem attulit nova demonstratio, ab incomparabili Mathematico, Jo. Bernouillio, in tractatu de legibus communicationis motus proposita, atque inde in Acta nostra (Mense Novemb. anni superioris, p. 513) translata: adeo plana ac perspicua, nulli ut erroris suspicioni supersit locus: adeo facilis ac simplex, ut eam nemini adhuc in mentem venisse jure mirari Vir summus videatur. Quam cum studiose pertentarem, num qua ratione labefactare possem, ea occurrerunt, quibus etiam magis veritatem asseri, demonstrationemque Bernoullianam, vel Bernoullianae simillimam, non modo ad obliquos illos, sed & ad quos vis directos corporum concursus, haud difficulter applicari posse, intelligerem. Atque horum nonnulla nunc paucis exponere decreui. Primum igitur ad hunc modum sum ratiocinatus: si corpus aliquod a, perfecte elasticum, in aliud quiescens & pariter elasticum A ita directe incurrat, ut post conflictum utrumque corpus ad contrarias partes aequali celeritate feratur, posse methodo Bernoulliana colligi, quae sit etiam hoc casu virium & celeritatum proportio. Reperi autem, massam corporis A triplo majorem assumi debere, quam massam corpoxis 4. Deinde sic esse subducendum calculum deprehendi: Incurrente corpore a persecte elastico, velocitate quacunque, in corpus A quiescens, pariter elasticum, & triplo majus, reflectetur post conflictum corpus à cum velocitate prioris dimidia; & corpus pus A, cum pari velocitate, juxta directionem, quàm antea habuit corpus A, progredietur. Ergo, cum celeritates amborum corporum jam sint aequales, vires erunt ut massae; hoc est, vis corporis Atriplo major erit quam vis corporis a. Reliqua igitur erit corpori ae de illa vi quam initio habuit pars quarta, sed de celeritate pars dimidia.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
