# Acta eruditorum 1729 78

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, EVSAAVPAAPP. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/78

Ex quo situ facile apparet, id potissimum usum ferre, cum crus aut prorsus erigitur, aut genu insigniter flectitur, ut scil. tunc temporis pinguedinis motum limitet, ne inter articuli flexus oberret, sed placida ossis & pinguedinis fricatio mutua succedat, sicque mucosus ille liquor articulo lubricando inserviens commode exprimatur. Alterum ligamentum, quod cum hoc connecti antea diximus, ab aliis etiam semicirculare dictum, ob tractum tamen suum rectius transversum nuncupandum, juxta marginem summae tibiae & ejus anteriorem ambitum loco profundo infra pinguedinem sub illo longitudinali transversim fertur. Substantia cartilaginem fere aemulatur, & in medio arcum efformat, atque non solum cum orbiculari atque patellae ligamentis ab utroque latere congreditur, sed & cartilagines lunatas nectit, sicque cum antea commemorato longitudinali non solum pinguedinis motui dirigendo, sed & potissimum coercendis cartilaginibus lunatis, pro vario semoris motu nunc elevandis, nunc denuo subsidentibus inservit. Non parum vero ad pedem extensum perfecte limitandum, & tibiam quasi e centro nectendam, articulumve in posteriore parte valenter firmandum confert, teretium ligamentorum decussis, quae contrariis in tibia locis oritur, oppositisque & postremis angulis in cavitate, qua semoris capita disjunguntur, terminatur; quae non solum proprias origines finesque, quando ossa ad summum extenduntur, firmissime colligat, sed etiam sub exiguo articuli flexu obstat, quo minus a latere externo internoque, aut quaquaversum os cedat. Altera tractatione, qua de articulis & ligamentis imi pedis agere constituit Cl Autor, generalem de provido naturae consilio in construendis non solum artificiosissime articulis pro variis, quibus destinati sunt, motuum speciebus, sed & apte disponendis ad eorundem feliciorem successum vinculis, in tribus pedis articulationibus quam maxime conspicuis considerationem praemittit, dum femur superiori parte, ut eo ampliorem circumscribere arcum queat, capite ex ejus cervice oblique producto, & in profundam cavitatem insinuato instructum ac ligamento satis pro motus necessitate laxo circumdatum visitur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
