# Acta eruditorum 1729 79

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, EVSAAVPAAPP. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/79

Ima vero parte, ubi flexio duntaxat & extensio videbatur necessaria, in bina diducitur capita ampla satis atque robusta, quibus binae cavitates in tibia conspicuae apposite respondent, atque arcte satis pluribus coercetur vinculis, ut perparum ad latera secedere atque extra suos limites evagari valeat. Idem de pedis imi articulo, delineata exactius ejusdem structura, declarat, ubi eo plura attendenda sunt ligamenta, quo plura inter se ossa colliganda occurrunt, alia enim omnibus his fere articulis nunc in dorso, nunc in planta pedis superinstrata sunt, sicque communem illis opem serunt, accedentibus simul peroneorum atque tibialium mulculorum tendinibus, qui peculiaribus investiti vaginis lata sua expansione ad continendas articulationes non parum conducere videntur: neque tamen his satis prospectum videbatur, unde praeter orbicularia cuivis propria singula ossa pluribus sibi invicem copulata deprehenduntur. Inter tria ligamenta a malleolo interno deducta tertium potissimum perperam hactenus descriptum erat, siquidem illud cum communi pedis, quod in alas dividitur, confundebant, cum tamen reliquorum more e cartilagine fibrosa & lata natum tum mediae productioni alaris ligamenti, tum tali cerviei, capitique ex parte adnascitur, & in partem cartilaginei vinculi sinu inter talum calcaneumque definit, atque annalum illum valentiorem pro transitu quinque tendinum extensorum format, quem ob nexum cum alari plures huic falso tribuerunt, etsi illud sua substantia & densa fibrarum serie ab hoc communi ac teneriori vinculo facile distinguatur. Inter vincula ad fibulam in situ suo conservandam, & ad tibiam alligandam collocata posterius destinataque minus negligendum Cl. Autor censet, quam ab aliis factum erat, unum superius ligamentum transverlum & cartilagineum, quod oblique instar zonae ab interni malleoli parte ad externum malleolum deducitur; deinde vero inferius alterum, teres & robustum, quod ad posteriorem inserioremque ac excavatum tali processum perinde ac ad malleolum externum pertinet, ut sic pingue orbiculare vinculum in flexu articuli posterioribus locis crebrius intendendum defendatur, & ipse malleolus ad moderate inclinandum inferius disponatur. Pari studio in reliquorum itidem ossium nexus inquirit, atque multa notatu digna exhibet, quae tamen singula transscribere instituti nostri ratio prohibet; his fere ad gustum lectoris excitandum sufficientibus. Affabre sic ad motum perficiendum constructis atque colligatis ossibus varia quoque organa, quae his dirigendis inservirent, erant necessaria, cui fini tot carnes diversis gaudentes principiis, & in varia denuo loca insertae commodissime respondent. Ubi vero non sufficere putat Cl.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
