# Acta eruditorum 1729 8-3

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ACTA ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/8-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/8-3

ACTA ERUDITORUM retur. Conscripsit itaque, A. MDCCXVII de athletis veterum eorumque diaeta commentationem, atque aliam de Elleboris mis veterum, & publicae in Academia Halensi eruditorum censurae subjecit. Insigni hae cum plausu excipiebantur, atque id effecerunt, ut commilitonum aliqui praelegi sibi ab ipso historiae medicae summam constantissime flagitarent. Annuit ipsorum votis Vir doctissimus, & primas lineas hujus operis consignavit, cujus, posterioribus curis insequenti tempore perpoliti, primam jam partem salutaris doctrinae cultoribus utendam fruendamque exhibet. Neque vero actum sic abs se agi merito existimavit, frustraque post Clerici atque Freindii in hoc argumento labores operam insumi; quum nempe instituti ratione mirifice ab iisdem discrepet. Scilicet, quod ad Clerici quidem historiam medicinae attinet, praeterquam, quod Gallice liber scriptus sit, adeoque a nostratibus universim legi haud possit, altera itidem ejusdem editione tunc nondum vulgata aliquanto rarior factus fuerit; ultra Galeni aevum narrationis seriem deducere haud placuerat eruditissimo Clerico: nobilissimus vero Freindius a Galeni temporibus exorsus, ulterius quidem progressus est; potissimum tamen, immo unice fere, praxeos medicae, & quae ad illam quocunque modo spectant, rationem habendam esse existimavit: quum contra Cl. Schulzius potius sibi duxerit dogmatum historiam pleniorem concinnare, eorumque vicissitudines ad selicem illam usque restauratarum artium periodum recensere. Dum vero interim de emittendo in publicum soetu hocce cogitaret, atque jam fere ante annum non contemnenda operis pars prelo liberata fuisset, agitari coeperat apud Anglos commemorabilis illa de ingenua medicorum apud veteres Romanos conditione contentio, variis utrimque scriptis reciprocata. Haec dum transmissa ille exspectat; in duas dividere partes inter haec commentationem suam constituit, praemissaque hac prima, qua medicinae fata à rerum auspiciis ad Graecorum usque Medicorum in urbem Romam adventum exponuntur, alteram illam, ad renascentium literarum epocham deductam futuro tempori reservare; non obiter tunc, quid ipse de dictae controversiae momento censeat, indicaurus. L. A Age Age vere, ipsam nunc libri oeconomiam curatius inspiciamus.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
