Latin
EVSAAVPAAPP
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 80
Unproofread scanNot analysed yet
Autor, unico duntaxat nunc flectendi, nunc extendendi, nunc ad latera ducendi usui singulum destinare musculum, cum ad plures &reciprocas omnino actiones proprio saepe muneri contrarias pro diverso ossiam positu unus idemque inusculus concurrat. Quare non iniquum duxit peculiari opera, ad quos potissimum motus singula ron minus ossa quam musculi in perficiendo gressu reciproce conspirent, explanare atque fusius demonstrare, quomodo unus articulus, imo saepius totum flexile corpus, quoad idem osseum &articulis instructum est parti singulae in gressu aliorsum transferendae subveniat, simulque docere, quomodo singulae carnes diversis ossibus, &quidem ab utraque musculorum parte, scilicet cujusque fine &principio tam movendis, quam suffulciendis, mutuam atque reciprocam opem frequenter ferant, nec non sibi invicem inter varios motus statusque opitulentur. Quae certe tractatio iis, quibus superficiaria de motu corporis nostri cognitio non susticit, sed potius modum, quo singula peragantur, accuratius noscere student, non minus jucunda ac utilis erit. PROE.