# Acta eruditorum 1729 81

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, JO. JAC. RAMBACHII, SS. THEOL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/81

notabiliorum, 3) in praecipuis fatis veteris Israelis, 4) in eximiis liberationibus populi Israelitici ex manu hostium, 5) in insignioribus judiciis a Deo in V. T. exercitis, 6) in excellentioribus beneficiis a. Deo in ecclesiam V. T. collatis, 7) in promissionibus bonorum terrestrium, 8) in multis vaticiniis prophetarum, 9) in plurimis canticis & psalmis, ic) in praecipuis eventibus vitae Jesu Christi (hic ex eo, quod Christus Lucae XII, 50, passiones suas vocat βάπτισμα, colligit, baptismum Christi eam habuisse significationem mysticam, ut immersio ejus in aquam significaret ingressum ipsius in calamitates, brevis sub aquis mora sepulturam, emersio ex aqua resurrectionem) 11) in parabolis Scripturae S. 12) in miraculis Christi. Cum autem haec videri queant generaliora, §. VIsqq. conatur specialiora commonstrare sensus mystici indicia. Supponens igitur, ex virorum θεοπνέυσταν scriptis & exemplis certa constitui oportere criteria sensus mystici, ea criteria dispescit in interna & externa. Interna rursus alia in rebus haerere docet, alia in verbis. Ex rebus haec petenda censet criteria, 1) si nihil in aliis occurrat Dei sapientia magnopere dignum. Unde cum Levit. XIV, 2 sqq. modus leprosos sanandi talis describitur, qui aptior ad materiam ridendi suppeditandam, quam ad augustas de Deo cogitationes excitandas; hinc concludit, sub isto cortice sensus literalis sublimiora contineri mysteria. Ex eodem criterio cognosci putat, conjugium Hoseae fuisse actionem symbolicam. 2) Si quid sensus literalis contineat personis virorum sacrorum indignum. Unde existimat, Simsonis amorem erga puellam Philistaeam figurasse Christum ex virgine natum & ecclesiam ex ethnicis colligentem. 3) Si res in V. T. narrentur, admirandis circumstantiis convestitae, e. g. de leone a Simsone discerpto, cujus in cadavere postea mel fuit. 4) Si circumstantiae veteris alicujus historiae evidentem habeant respectum ad aliquam N. T. historiam. Sic in vita Josephi qui non conspiciat expressam Christi imaginem, eum coecum esse judicat. Ad verba quod attinet, §. XIII sensum mysticum esse quaerendum censet, 1) quando praedicata tam magnificis concepta sunt verbis, ut in subjectum literaliter acceptum non quadrent, o. g. cum ea de Salomone praenuntiantur, quae in solo Christo secundum omnem emphasin reperiuntur; 2) quando praedicata tam amplis verbis vestita sunt, ut in subjecto literaliter accepto non nisi tenui sensu, qui verborum emphasin non exhaurit, reperiantur. Hinc concludit, quae in V. T. de Babylonis ac Tyri interitu traduntur, ea Romae antichristianae excidium significare & repraesentare.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
