# Acta eruditorum 1729 82

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, JO. JAC. RAMBACHII, SS. THEOL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/82

Progressus hinc ad externa sensus mystici criteria, in duas classes ea dividit. Interdum enim ipsa Scriptura docet, (e. g. de Melchisedeco,) aliquam rem vel personam divinitus fuisse ordinatam in alterius rei figuram. Nonnunquam vero modo obscuriore sub Spiritus S. ductu pervenitur in notitiam sensus mystici, c. g. cum Christus nomen gerit Davidis & Salomonis, itemque cum ritus Mosaicos, quos constat fuisse umbram rerum futurarum, vel cum Hierosolymitanum templum & singulas ejus partes interpretamur mystice. Sequitur §. XVII quaestio, unde cognosci demonstrarique possit, hanc, non aliam rem per hoc illudve symbolum ex divino consilio fuisse designatam. Respondet S. R. Autor, respici oportere subjectum, & praedicata esse explicanda pro subjecti natura. Hinc apparere, columnam nubis & ignis significare Christum; Isaacum divino jussu sacrificandum figuram Christi gerere; Babelem esse typum Romae antichristianae. Ceterum ne quis hac in re justos transgrediatur limites, aliquo: cautiones exhibet §. XVIII. Caveri scilicet jubet, ne omnia sensus mysticicriteria aeque certa putemus; ne certa commisceamus incertis, ingeniique lusus pro Spiritus S. sensu venditemus; ne mel mysticum non tam gustemus, quam ingurgitemus; ne amor sensus mystici nos deducat ad contemtum sensus literalis; ne ita adhaerescamus verborum cortici, ut sensum mysticum contemnamus; ne omniscientiam affectemus in excutiendis minutiis; ne coeco impetu proruamus ad tractationem sensus mystici; ne omnibus promiscue talia proponamus; denique ne otiosam ingenii delectationent, sed animae pabulum in hoc studio quaerainus. Ipsum tamen Autorem subinde plus justo insistere vestigiis Cocceji & Vitringae, luxuriantium in hoc interpretandi genere ingeniorum, nonnullos judicaturos suspicamur ex subjecta Dissertatione, hic recusa, cum jam inserta sit Bibliothecae Lubecensis, Volutumni tertio. In ea enim per hominem, cujus causa Deus non amplius sit terrae maledicturus, Genes. VIII. 21, intellectum vult Christum, quippe in quo Deus sufficientissimam viderit rationem, ut justam maledictionis sententiam revocaret, & qui Adamo primo opponatur, tanquam carens omni labe, seque etiam victimam sistens pro peccatis generis humani,

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
