Latin
SIEGM. REICH JAUCHII, IGMISENENSIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 88
Unproofread scanNot analysed yet
5, verbis: sed totam nostram esse volumus, quid possit antiquitas legibus nostris abrogare: post verbum, volumus; addita negatione, legendum docet: ne quid possit antiquitas; sicut legitur in Codice, de vet. Jur. enucl. ubi haec Constitutio integrior habetur: simulque monet, id non observasse Laur. Theod. Gronovium, multa temere emendantem. Frustra ergo interrogative vulgo legitur: quid possit antiquitas? cum interrogatio parum hic conveniat. Elegantem non minus emendationem obiter postremis verbis adhibet, nemini antehac observatam: nostris legibus obrogare; non, ut jam legimus: abrogare. Non enim dicimus: Legibus abrogare, sed: leges. In l. 18 commun. praedior. primus vidit, in versu: Cum enim; legendum esse: nec perinde habetur; non, ut omnes legunt: sed perinde habetur: qua quidem emendatione Paulum a contradictione in ead. I. liberat: docet vero, librarium hic per errorem pro: nec, excepisse: sed; quemadmodum in l. 10 de hered instit. scripsit: sed, pro: ex; deceptumque esse eo, quod superioribus verbis praecesserat: perindeque sit. In l. 9 de pign. &hypoth. itidem primus demonstrat, legi debere: quas eo tempore, quo paciscebatur debitor, in bonis non habuit; nisi velimus, ineptire Cajum: idque confirmat tum ex connexione hujus legis cum tribus praecedentibus, tum ex l. 29 ej. tit. In l. 25. de donat. int. vir. &ux, quam valde difficilem vocat Cujacius, utpote varie corruptam, Autor noster omnia plana facit, in versuultimo legens: licet non mortis causa donatio interveniat: iunum vero eundemque prorsus casum in tota lege tractari ostendit, ut male Cujacius cum vulgata putaverit, in primo legis versu legendum absque negatione: etsi mortis causa donaverit ei; deceptus nimirum verbo, quod sequitur: impediretur; pro quo Noster legendum suadet: impedietur. In l. 59. de legat. 5.