# Acta eruditorum 1729 91

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, SIEGM. REICH JAUCHII, IGMISENENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/91

Vehementer vero optamus, ut ne doctissimi ac solertissimi senis nostri, cum, quarum in praesatione spem facit, emendationes Pandectarum, tum & enodationes legum, quas cap. XVI p. 291, pollicetur, fata nobis invideant, aut senectus, consiliis melior, sed viribus aegra. Ceterum & cum Nostro Clarissimum Brencmannum iterum compellamus atque publico nomine obtestamur; ut, promissi memor, Annotationes Taurelli & suas, diu satis suppressas, quamprimum proferre velit, quo de lectione Manuscripti Florentini certiores tandem esse queamus. JO. BUGENHAGII POMERANIA; EX MAnuscripto edidit JAC. HENR. BALTHASAR, S. Theol. D & Prof. Ordin. Consistorii Regii Assess. & ad aedem S. Jacobi Pastor. Gryphiswaldiae, sumtibus Jao. Löfleri, 1728. 4. Alph. 1 pl. 5. VALENTINI AB EICKSTET, CANCELLArii quondam Ducum Pomeraniae citer. Epitome Annalium Pomeraniae & vita PHILIPPIIDuc. Pomer. citer. ex MSpto edidit D. JAC. HENR. BALTHASAR. Ibid. apud eundem, 1728. 4. Plag. 22. ALBERTI GEORG. SCHWARTZII, IN ACAdemia Gryphica Professoris honorarii &c. Historia finium Principatus Rugiae. Accessit Specimen Diplomatum Rugianorum. Ibid. typis Höpfuerianis, 1727. 4. Alph. 1 pl. 6. Vngulari Pomeranorum felicitate accidit, ut, quae a longis annis O nihil incrementi habuit illorum historia, intra unius fere anni

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
