# Acta eruditorum 1729 92

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, SIEGM. REICH JAUCHII, IGMISENENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/92

instinctu Spalatini sui, qui Saxoniae Chronicon scripturus erat, a Bogislao per literas petiisset, ut genealogiam & res gestas Ducum Pomeraniae secum communicaret. Cum vero non nisi vulgares ubique libellos deprehenderet Bugenhagius, quos in Saxoniam mitti puderet, ipse excussis scriniis historiam hanc a primis initiis ad A. 1515 conscripsit: quo tempore (absolvit autem M. Majo 1518) cum nondum Autor de Lutheri doctrina, quam biennio post amplexus est ac magno cum ardore delendit, innotuisset, mirum non est, eum in hoc opere adhuc probasse, quae deinde detestatus est, quanquam non paucos Ecclesiae suae errores tum quoque agnoverit, adeo ut inter testes veritatis merito locum inveniat. Ceterum historiam hanc e documentis avthenticis Principumque diplomatibus ac variorum monasteriorum schedis, non sine molestia, de qua in praefationibus suis conqueritur, collegit. Praemissa est Genealogica Ducum Pomeraniae tabula ex Bugenhagio, in qua saepe ab aliis Autoribus dissentit. In imprimendo opere secutus est Cl. Editor exemplum, pro avthentico venditatum, quod est in manibus Christiani Nettelblat, J. U. D. & Prof. in Academia Gryphica; consuluit tamen etiam cum fructu alterum, quod e bibliotheca Meyeriana redemit III. Ussenbachius, & addidit quoque sub finem supplementa ad Bugenhagii Ponieraniam, quae in Epitome ejus A. 1580 ab anonymo exarata, & Stetini in Bibl. Liebeheriana exstante, deprehensa sunt passim inserta. Quanto illustrioribus in aula Pomeraniae Ducum officiis functus ac penitius ad archiva intromissus est, tanto magis prae ceteris commendari meretur Valentinus ab Eickstet, natus, ut ex ejus epitaphio, quod Gryphis waldiae exstat, patet, A. 1527 & denatus 1579. Procedit is in Epitome, hic primum edita, ab A. 478 ad 1549, in qua ea imprimis legi merentur, quae Autoris aetate gesta sunt, & quorum ipse pars magna fuit. Praemissa est ejusdem Genealogia Ducum Pomeraniae & subjiciuntur praeter vitam Philippi I, antehac quidem A. 1618a Jurga. Valentino Winthero, sed imperfecte, editam, eandem ob causam lectu imprimis dignam, Catalogus Episcoporum Camminensium & descriptio Pomeraniae admodum quidem brevis. Monendum tamen, eundem Autorem Annales quoque Pomeraniae vernaculos, circa A1570 absolutos & hactenus ineditos, reliquisse, quibus uberiorem urbium Pomeraniae descriptionem addidit. Parum vero abfuit, quin adhuc laterent Latina illa scripta, codicibus plerisque ita descriptorum incuria depravatis, ut Cl. Editor de opere edendo prope desperaret; cum Vir Amplissimus, Matthias Henr.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
