# Acta eruditorum 1729 94-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, PHILIPPI FRIDERICI HANE, HIST. ECCL. ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/94-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/94-2

aperit, eoque nomine dignum, qui in Actis nostris locum inveniat. Plane autem relictis, quae de Historiae Ecclesiast. Professoribus, qui a structa seculo superiori Academia Kiloniensi, justa subinde successionis serie ad praesens usque Seculum se ibi exceperunt, eorumque in commendatissimum illud studium meritis, nominatim illis Tribbechovii & Kortholti, in Praefatione ad Lectorem habentur, eorum hic nobis injicienda est mentio, quae de facie studii Historiae Ecclesiast. apud Protestantes nostrates hodierna Capite IAutor Cl, disserit. Et primum recte omnino monet, non deesse hic nobis Virorum eruditionis laude praestantium labores hodegeticos, qui ad cognoscendum Historiae Eccl. apparatum & comparandam Scriptorum illius argumenti notitiam apprime faciant, e quorum numero Caveum, du Pinium, Oudinum ex exteris, ex nostratibus, Slüterum, Sagittarium, Bosium, Ittigium, ut reliquos taceamus, produxit; seorsim deinde de Protestantium & quidem Nostratium studio meritisque in Hist. Eccles. dicturus, praecipu am iis laudem & gloriam deberi, ait, quod primi post repurgatam Evangelii doctrinam illi fuerint, qui Ecclesiae fata hactenus oblivione sepulta è tenebris in lucem proferre, conati fuerint. Huc relati ab Autore leguntur Centuriarum, quae a Magdeburgo, ubi plurimum confectae fuerunt, vulgo Magdeburgenses dicuntur, Autores, quorum certe conatus plane eximius extitit, quique tantum, in temporum illorum caligine praestitisse dicendi sunt, quantum vix expectari ab iis poterat, qui primi ad condendum universae Hist. Eccl. opus accesserant. Centuriatorum laboribus egregie adjuti, longe majus ab ista aetate nobilissimo huic studio in Academiis pretium statuere, & majori, quam antea, in claborando poliendoque illo industria versari coeperunt Doctores; quod praecipuarum in Germania Academiarum eorumque, qui in iis docuere, exemplis probat Autor Cl. Erant vero ex iis, quorum ad universum Hist. Eccl ambitum labores referri debebant; erant & alii, qui Historiae particularis argumenta excutienda sibi sumpserant, De posterioribus dum prius disserit, hoc nomine eos potissimum indicat, qui vel historiam Eccles, certorum temporis intervallorum, certorumque locorum libris complexi sunt, e quibus Ittigium, Ill. Seckendorfium, Jaegerum, Leuckfeldum, Rethmeierum aliosque complures fuisse, constat; vel qui unum alterumve Historiae Eccl. caput singulare elaborandum susceperunt, atque adeo in describenda vel Haeresiologia, universali, aut particulari, vel persecutionum, vel Conciliorum Historia occupati fuere.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
