# Acta eruditorum 1729 95

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, PHILIPPI FRIDERICI HANE, HIST. ECCL. ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/95

In illorum priorum, qui universum Historiae Eccles campum emetiri conati sunt, numerum tum Compendiorum Scriptores, tum eos refert Autor Cl. qui integra Systemata & Commentarios moliti sunt. Certe fuisse constat, eosque non paucos, qui studium illud in Compendia coegisse, dicendi sunt, e quibus iisdemque recentioribus, Job. Pappum, Adam Rechenbergium, Job. Andr. Schmidium, Christian. Junckerum, Matth. Pfessium aliosque laudat. At vero qui a Christi illud nativitate ad nostram usque aetatem pleniori Systemate, Commentariis & Annalibus tradidisset, praeter Centuriatores Magdeburgenses ex nostratibus hucusque inventus est nemo. Tantum vero abest, ut vel ideo deficientem & remissiorem hac in parte nostratium industriam incusare, sas sit, ut potius aliae eaeque graves causae tot tantosque labores suscipiendos perficiendosque impediverint. Certe Christiani Kortholti, Jo. Andr. Schmidii, Thom. Ittigii exemplis abunde probatur, nostratibus hunc quoque campum ingrediendi non defuisse conatum, at praematura morte interrupti fuere eorum labores, ut, quod animo conceperant opus, ad finem perducere non potuerint. Capite II de facie hujus studii hodierna apud exteros & potissinium Gallos agitur. Nostratium demum exemplo ad promovendum amplificandumque Hist. Eccles studium excitatos fuisse Pontificios, testis esse potest Eccles Romanae Cardinalis, Caesar Baronius, qui Annales suos Ecclesiasticos, opus dilisenter elucubratum, velut antidoton Centuriatoribus opposuit, quo etiam ingentem nominis sui gloriam & gratiam a sede Romana retulit. Baronium passibus haut imparibus non ita multo post Galliae doctores sequuti, quorum certe praeclara & insignia ab ista aetate in Hist. Eccl. merita extitisse, aequi omnes fatentur hujusque rei intelligentes aestimatores. Et ex iis potissimum illos celebriores Gallicae gentis septemviros, Antonium Godean, Natalem Alexandrum, Ant. Pagi, Sebastianum le Nain Tillemontium, Ludovicum Eliam du Pinium, Claudium Abbatem de Fleury & Franciscum Timoleontem Abbatem de Choisy, quorum scripta Noster produxit. A Pontificiis ad doctores Reformatos progreditur, quorum magnum quidem numerum, qui sacris Ecclesiae antiquitatibus non sine laude vacaverint, fuisse Vir Cl, fatetur, simul tamen monet, omnes illorum aut intra Historiae particularis, aut compendii limites substitisse, praeter Fridericum Spanhemium, qui mediam Compendiarios inter & Systematicos viam ingressus Hist. Eccl. opus serie non interrupta deductum exhibuerit: quam„vis illud dolendum, quod ultra Reformationis tempora haud progressus ae„vum illud biseculare, quo adeo memorabilis facta est rerum in Ecclesia conversio, plane intactum reliquerit, Cap. III ad rem, quam propositam sibi habet, propius accedit Autor Cl. suumque de Commentariis Hist. Eccl. perpetuis & paulo plenioribus a se continnandis consilium pluribus exponit. Monendum hic nobis 96 ACTA ERUDM. FERRUARII A. MDCCXXIX. nobis est, de condenda Ecclesiae Novi Test. historia eum tantum fore sollicitum. Etenim quod illo in historia Vet. Test. labore jam supersedere possit, hoc ipsi otium ex recentioribus fecerunt Viri doctissimi, Joach. & Job. Christian Lampii. Wiglebius, Nehringerus &, qui primum nominandus est, Vir S. R. Joh. Francisc. Buddeus, qui novissime doctissimo suo de Hist. Eccl. Vet. Test.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
