Latin
ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 97-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ton satis laudandum est Sociorum Palatinorum Mediolanensium institutum, qui in continuanda Scriptorum rerum Ital. collectione nulli operae aut sumptibus parculit. Tomus hic XI Excell. Senatui Serenissimae Reip. Lucensis consecratus, exhibet I Anonymi Ticinensis, qui, quod Guelphis addictus a patria exulare cogeretur &in aula Johannis XXII Aveniene degeret, eruditis passim dictus Aulicus Ticinensis, Commentarium de laudibus Papiae, anno circiter 1320, ut Muratorius noster probat, vel ut alii volunt, 1330 conscriptum, quo ut nomen ac situm Papiae &Ecclesias, aliaque quae ad commendationem urbis spectant, ita imprimis consuetudines ejus ac mores civium graphice admodum depingit, ut non possint non magnopere delectari, qui, quantum illi his quadringentis annis mutati fuerint, cognoscent. Qua occasione optat Noster, uti alias quoque secerat in libro Ristessioni sopra il buon Gusto, sub nomine Lamindi Pritanii edito, ut essent, qui nostrae aetatis mores, studia, artes aut ritus cum delectu &subacto judicio describerent, quod quo plus temporis decurreret, hoc gratius posteris futurum, minime dubitat. Sequuntur II Annales veteres Mutinensium ab A. 1131 ad 1336, qui cum nomen Alexandri Tassoni, senioris quidem cujusdam, non Poetae illius celeberrimi, qui A. 1635 Vil Kal.