# Acta eruditorum 1729 98

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/98

Majas defunctus, praeserrent, diu a Nostro neglecti sunt, quod Autor ille limites hujus instituti supergressus videretur, quippe qui post A. 1500 scripserit: at profundius librum scrutatus, animadvertit, se in veterum scriptorum, forte coaevorum, Annales incidisse, moxque ex ipsa praefatione Tassoni intellexit, eum veterum dispersas schedas in ordinem redegisse & de verbo ad verbum transscripsisse, iis tantum de suo additis, quae post A. 1488 (pertingit vero ad A. 1562) sequuntur. II Bonifacii de Murano Chronicon Mutinense ab A. 1306 ad A. 1342. Autorem, circa A. 1369 exstinctum, justum Chronicon scripsisse, verisimile est; at cum ejus copiam nondum habere potuisset Cl. Muratorius, interea laciniam hanc publici juris facere non dubitavit, quam scilicet totam Peregrinus Priscianus Annalibus suis Ferrariensibus, quos ineditos servat Biliotheca Estensis, intulerat, ut ostenderet ipsius scriptoris Mutinensis verbis, quanta mala Mutinenses inde ab A. 1306, quo Azonis Marchionis Estensis dominationem excusserunt, perpessi suerint, donec A. 1336 ad pristinos Dominos reversi sunt. IVChronica Astensia, ab origine urbis, seu potius ab A1670 ad A. 1325, autoribus Ogerio Alferio & Guilielmo Ventura; quibus accedunt Historica quaedam ab A. 1419 ad A. 1453, autore Secundini Ventura. Cum jam pridem frustra optasset Noster, aliquid Scriptorum ineditorum sibi suppeditari, quo res Galliae subalpinae seu Pedemontii explicarentur, quod bellorum rabies magis illic quam alibi in veterum libros desaeviisse videretur, tandem illustrissimus & doctissimus Vir, Marchio Josephus Malaspina ex Toparchis Sanctae Margaritae & nunc Abbas Commendatarius S. MarcianiDerionensis & a Consiliis Augustissimi Imperatoris, liberaliter ipsi non modo Codicem, a tribus civibus Astensibus compilatum, verum & in eum notas suas eruditas, nec exiguas, transmisit. Alferius primus res brevi narratione ad A. 1294 deduxit, unde discas, qualis tum fuerit populus, quae ornamenta, quae vires; major tamen animi candor in Guil. Ventura emicat, inter claros milites numerando, quippe qui Capitanei titulo pro patria, quamvis adverso Marte, dimicavit. Is vero historiam non tam Astensem, quam MENSIS MARTII A. MDCCXXIX. quam universae Italiae, maxime Insubriae & Cisalpinae provinciae, ob A. 1260 repetens ad A. 1325 produxit, tanta quidem dexteritate, ut difficulter judicaveris, Guelphisne an Gibellinis fuerit addictus Memorabile quoque ejus Testamentum, A. 1310 a sexagenario conditum & Cap.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
