Latin
ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 99
Unproofread scanNot analysed yet
LVII insertum, in quo inter alia Filios hortatur, ut à fabulis scriptis in libris, qui Romanzi vocantur, diligenter sibi caveant. De Secundino Ventura, qui brevis est, non est ut quicquam addamus, nisi quod verisimile videatur, eum Guilielmi nepotem aut pronepotem fuisse. VFratris Raynerii de Grancis, Pisani, de praeliis Tusciae Poema, ut Noster merito vocat, caliginosum, è Codice MS. Classensi nunc primum vulgatum. Autor, quem eundem esse cum Raynerio Pisano, Pantheologiae Autore, etsi tempus (vixit enim uterque seculo XIV) &patria consentiant, certo affirmare non audet Cl. Muratorius, studio quidem tenebras sectatus videtur, adeo ut passim Oedipo opus habeat: habet tamen nonnulla, quae ad Pisanos pertinent, non ubivis obvia, primusque Nostro fuisse creditur, qui Pandectas memoret in depopulatione Amalphitanae Civitatis A. 1136 Pisas translatas, Lib. IV his verbis: Malphia Parthenopes datur &quando omne per aequor, Unde fuit Liber Pisanis gestus ab illis furis, &est Pisis Pandecta Caesaris alti. VI Annales Pistorienses, sive Commentarii rerum gestarum in Thuscia, Italicè scripti, ab A. 1300 ad 1348, autore coaevo &veritatis maxime amante; quibus apud Juntas olim 1578 Florentiae impressis, locum hic merito dedit Cl. Editor. VII Gualvanis Flammae Manipulus Florum, sive Historia Mediolanensis ab origine urbis ad A. 1336, ab Anonymo ad annum usque 1371 producta, 3 Codice pergameno Mediolensi nunc primum edita &cum alter; Bibliothecae Ambrosianae collata. Flammam hunc, scriptorem ordinis Praedic. non infimae famae, Philosophiae Moralis studium, anno primum 1315 in conventu Mediolani introductum, primum omnium professum, inter plura alia Chronica hoc quoque Mediolanense, ad sua usque tempora productum, reliquisse, testatur Ambrosius Taegius ex Ord. Praed. in Historiis MStis, quae adhuc adservantur Mediolani, circiter A. 1490 scriptae. Diversus interim est