# Acta eruditorum 1729 iv-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/iv-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/iv-2

et tot aliorum libellos infinitae varietatis, & aliquando gelida A sub Arcto, aliquando prope Solis viam conquisitos, & in nostris Annalibus tempessive enarratos, negligeremus opus, domi natum, illudque multis nominibus illustre: maxime, quod & exterorum, quos haec nostra non fastidire novimus, & simul nostri intersit, illos non ignorare, quam praeclare nunc cum Historia patria agatur. Scilicet studii eximii exoptatissimum suscepit patrocinium Perillustris atque Excellentissimus Dominus, Dominus Heinricus de Bunau, quem, praeter sacri Regii Cubiculi Comitis, Aulae, Justitiae & Appellationum Consiliarii & Supremae Curiae Provincialis Assessoris munera longe splendidissima, summum recum Ecclesiasticarum & Scholasticarum in Saxoniae Electoratu Praesidem dixisse, est laudasse; nunc vero inter Senatus historici Principes in literarum republica, cujus nos acta conscribimus, censendum, non nos loquimur, loquuntur aeterna ingeni monumenta. Quantam spem excitarit Perillustris Dominus edito Friderico Barbarossa, inter omnes satis constat, & nos ad annum hujus Seculi vicesimum tertium mense Junio p.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
