# Praecepta dictaminum 1.2

Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, Part 1, Section 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adalbertus-samaritanus/praecepta-dictaminum/1.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adalbertus-samaritanus/praecepta-dictaminum/1.2

II (R). Adalbertus Samaritanus, superno munere si quid est, monti pulcro suo discipulo amantissimo ad meliora semper proficere. Inter cetera egregii ingenii bona principium hoc approbo, quod video te philosophie deditum ad eius studium inhianter mentem erigere. Singulare etenim privilegium sapientie post quoque mortem facit vivere, sic econtrario desidia, mater inscientie, noverca sapientie torpescendo perimere. In adolescentuli itaque lasciva etate constitutus et circa hec tempora amori atque labori deditus doctrine, merito es laudabilis, cum et tue etatis et paribus studiorum prebes exemplum, iuvenibus rudimentum, senibus experimentum. Huius igitur tam preclari studii affectione ulnis te cordis amplectens tuis petitionibus, licet arduis, libens acquiesco, non mei ingenii confidentia, sed tue supplicationis sedula instantia. Petis nempe et indesinenter flagitas, ut dictaminum tibi precepta tradam et introductionum imitans modum epistolarum modos ostendam; rem quidem utilem, multo tamen difficilem , preclarum opus, sed grande onus, tui tamen amoris supplicatione conmotus leve mihi videtur tam pergrave onus. Ad legenda itaque hec te summopere invitans oro et moneo: pone desidiam, adhibeas diligentiam, sit tenax maxime memoria , legendi assiduitas adhibeatur eximia.

---

Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000624.zip.
