Latin
Part 2, Section 1
Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum 2.1
Not analysed yet
§1 (MRA). Epistola grecum nomen est compositum, epi enim supra, stola missio interpretatur; que ob hoc ita nuncupatur ,quia cum duobus modis fit legatio: una viva voce, altera litteris; hec supra illa est, que viva voce mittitur; in epistolis namque ita legator loquitur acsi ore ad os et presens, cui legatur, adesset. Carius ergo accipitur, honorabilius et tenetur. Huic ergo tam preclaro operi operam dantes oportet cognoscere salutationem unicuique esse preponendam epistole, in qua lex ista servatur: Si minor scripserit maiori, maior persona preponitur, minor subsequitur. Si maior minori, eadem semper precedit. Si par pari utralibet potest preponi et subponi iuxta placitum scriptoris. Salutatio vero diversa qualitate personam et ordinem designat, aliter enim superiorem ,aliter inferiorem, aliter salutamus equalem. Verum primo de modis, dehinc de salutationibus seriatim tractabimus.