# Praecepta dictaminum 2.4.16-35

Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 2.4.16 to 2.4.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adalbertus-samaritanus/praecepta-dictaminum/2.4.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adalbertus-samaritanus/praecepta-dictaminum/2.4.16

Hss.: M fol. 84′; R fol. 55. – Druck: MG. AA. 6, 153. Andronicus Eugenio fraterne dilectionis unionem. Prefato opus est, si ardua postulentur; pronis ac facilibus admoveri ambitum non oportet. Breviter igitur et astrictim, quid frater meus Fulvius de vobis favoris poscat, advertite. Sororem Pompeiani olim viro maturam te auspice in manus optat accipere, nec genere minor et re fortassis uberior. Nam laudabiles mores eius et ex bonorum amicitiis spes secundas inter sponsalia ornamenta non numero; sibi enim quisque habet, quicquid laudi et spei dicitur. Mihi autem tanta est perficiende coniunctionis huius antiquitas, ut in grandi dono habiturus sim, si illius voluntati mea cura profuerit. Keverentissimo et sanctissimo patri R. Romane apostolice sedis antistiti V. sancte Bononiensis ecclesie dictus episcopus reverentiam et debitam obedientiam. Sedem apostolicam, pater reverentissime, super re dubia consulere, ut debuimus, equum duximus. Iuxta sacrorum enim canonum instituta cuncte difficiliores questiones, omnia obscuriora negotia, cunctarum causarum perplexe sententie huic sacrosancte matri ecclesie quasi capiti sunt afferende eiusque iudicio ventilande ac diffiniende. Ac per hoc vestri apostolatus benignissimas aures humiliter imploramus, mente sincera postulamus in re ambigua vestra enucleare consilia. Ad nostram urbem cum parvula filia quidam iamdudum venerunt ex Anglia. Cum tempore brevi puella utroque parente orbata sit, utrum sacra necne baptismatis unda sit lota, manet ignara. Anime igitur periculum pertimescens, gehenne incendium expavescens ad nos sepissime venit, genibus provoluta sacrum fontem expetiit. Verum quia inter fratres nostros varie super hoc sunt dissidentes sententie, nihil inde agere sine vestra auctoritate decrevimus. Doceat ergo discipulum magistralis benignitas, instruat filium paternalis caritas ac suum de cetero servum confirmet Romane ecclesie mitissima pietas. P. servus servorum Dei V. Bononiensi dilecto in Christo fratri et coepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.

---

Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000624.zip.
