Latin
2.4.36 to 2.4.41
Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum 2.4.36-41
Not analysed yet
Lectis tue dilectionis litteris, frater venerabilis, ingenti cum ammiratione mens nostra fuit repleta letitia. Nam quia sedem apostolicam, ut debuisti, consulere decrevisti, letum me reddidisti . Quod autem in re tam aperta dubitasti, nos et fratres nostros ammiratos turbasti. Tua quippe fraternitas a cunabulis sacris litteris erudita, exterioribus et studiis adprime inbuta et huius sacrosancte sedis auctoritate munita indubitanter ,ut credimus, nosse debet tale, quod sub ambiguo non debere relinqui, sed ad certitudinem luce clarius constat oportere adduci, ne anima pretioso Christi cruore redempta per incuriam nostram excludatur a patria, detrudatur in Tartara. Omni ergo altercatione sopita talibus verbis prelibatis puella, super qua consuluisti, sacri fontis unda ungatur: Si baptizata es, non te baptizo, sed tantum corpore lavo; alioquin in nomine Trinitatis te baptizo, ne Christi gratia defrauderis. Valeas in Christo, frater amantissime.