# Praecepta dictaminum 2.4.36-41

Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 2.4.36 to 2.4.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adalbertus-samaritanus/praecepta-dictaminum/2.4.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adalbertus-samaritanus/praecepta-dictaminum/2.4.36

Lectis tue dilectionis litteris, frater venerabilis, ingenti cum ammiratione mens nostra fuit repleta letitia. Nam quia sedem apostolicam, ut debuisti, consulere decrevisti, letum me reddidisti . Quod autem in re tam aperta dubitasti, nos et fratres nostros ammiratos turbasti. Tua quippe fraternitas a cunabulis sacris litteris erudita, exterioribus et studiis adprime inbuta et huius sacrosancte sedis auctoritate munita indubitanter , ut credimus, nosse debet tale, quod sub ambiguo non debere relinqui, sed ad certitudinem luce clarius constat oportere adduci, ne anima pretioso Christi cruore redempta per incuriam nostram excludatur a patria, detrudatur in Tartara. Omni ergo altercatione sopita talibus verbis prelibatis puella, super qua consuluisti, sacri fontis unda ungatur: Si baptizata es, non te baptizo, sed tantum corpore lavo; alioquin in nomine Trinitatis te baptizo, ne Christi gratia defrauderis. Valeas in Christo, frater amantissime.

---

Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000624.zip.
