# Praecepta dictaminum 2.5.1-13

Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 2.5.1 to 2.5.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adalbertus-samaritanus/praecepta-dictaminum/2.5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adalbertus-samaritanus/praecepta-dictaminum/2.5.1

§ 5 (MRWo). Notabile preterea quoddam non est pretermittendum , quod gignit obscuritatem brevitas, tedium parit prolixitas. Tunc ergo est laudabilis brevitas, si ob eam non generetur obscuritas, quia, cum propter fastidium vitatur multiloquium, sed obscurum incurritur, restat aliud vitium. Hinc Flaccus in sermonibus: Stulti dum vitant vitium, in contraria currunt, quod vitari potest, si verborum concatenatio sit plena, si hyperbaton vitio aliena, si non peregrina et inusitata fuerint posita, si fuerint Tulliano melle circumlita, Sallustiana serie composita, in divinis vero dulcedine Gregoriana, rethorica Ambrosiana, argumentatione Augustiana, sententiarum pondere Ieronimi innodata. Horum ergo omnium et consimilium lectionum cupidus dictator assistat, pernoctans insudet, imitans existat, perlegat, relegat, donec habitum ex dispositione faciat. Spernat aspera et spinosa dictamina Alberici monachi insolubilia , nisi Sphingi monstro familiaria, que auctores componunt ; magis ex necessitate quam voluntate id faciunt; quos legens per te ipsum cognosces. P. episcopus servus servorum Dei E. dilectissimo filio Romanorum imperatori magnifico salutem et apostolicam benedictionem. Talis debet esse salutatio pape, qui ordinem humilitatis, non superbie vel contumacie gerit. Ante tempora namque beati Gregorii alii prime sedis pontifices alii summi sacerdotes , alii universales se in epistolis appellabant. Sed id pater humillissimus rescribens Iohanni Constantinopolitano, qui se universalem appellabat, ratione ostendit hoc esse proprium pontificis, qui tantum pro humilitate, ut in oratione sua legitur, deinceps servus servorum Dei se nominare instituit. Nunc ad epistolam revertamur. Dici non potest, dilectissime fili, Romanorum maxime princeps, hostium subiugator, humilium sublevator, inclite triumphator, iustitie cultor, pravitatis depopulator, pacis amator , quanto gaudio cor tripudiat, quanta letitia mens iubilat, cum nostris auribus a compluribus refertur te per tramitem iustitie incedentem calumnias pravorum hominum extra regni tui limitem depellere et ecclesie Dei statum ubique insudanter erigere. Hoc, quod regnum tuum corroborat, hoc exaltat; hoc, quod, quocumque te verteris, reddit victorem, hoc est, quod te facit rebellium subiugatorem.

---

Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000624.zip.
