Latin
2.5.29 to 2.5.42
Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum 2.5.29-42
Not analysed yet
Sie malorum regum tyrannidem fugias, ut bonorum tramitem iuste teneas. Noli me velut hominem ,imperator, contempnere; Deum in nobis venerare, qui per nos tibi loquitur. Ait enim ipse: Qui vos spernit, me spernit. Noli oblivisci, quia infirmas mundi elegit animas, ut confundat fortia. Elegit Petrum piscatorem, per quem sprevit Neronem imperatorem. Nam cum ipse sit magnus in magnis, mirabilia tamen operatur in minimis. Nulla potentia, nulla sapientia, nullum domicilium, nullum profugium contra Dominum, qui brachia Pharaonis regis Egipti confregit et velut irsutam pecudem Nabuchodonosor pascere fecit. Hec, domne mi fili Henrice, victoriosissime princeps, non contra te, sed propter te loquens invito, ammoneo, arguo, increpo ,obsecro, ut debeo, ut hec in memoria teneas, opere compleas. Hoc enim cum sectaberis, obtinebis Daviticum clementer imperium et Salomonis sapientissimum et pacificum regnum eruntque tecum angeli Dei et quecumque iuste poposceris ,impetrabis. Plura scriberem, sed affectio in te animi mei non est verbis extimanda, sed sincera fide contemplanda. Quapropter licet hec sint brevia, sana tamen mente tritura, ut per pauca, que suscipis, plurima in protentam proventionem suscipias et terrenum regnum tibi rerum dispensator stabiliat et perpetuum tribuat. HE. Cesar Dei gratia Romanorum imperator augustus cunctis Italic principibus et civitatibus, maioribus et minoribus, gratiam et bonam voluntatem. Nosse volumus cunctos populos, quos clementie nostre regit imperium, nostre imperialis iussionis edictum, videlicet nos velle et iubere eos per legum tramites incedere, pravorum hominum iniquitates expellere, quatenus nostri regni status assidue succrescat et victoria nobis a celesti numine prestita semper vigeat ac pace reddita cunctus in commune Romanus orbis gaudeat, ac per hoc imperiali auctoritate vobis precipiendo mandamus, ut unusquisque vestrum de finibus suis iniquitatem expellat, invasiones et iniurias corrigat, lites et iurgia sopiat et ecclesias Dei ante omnia veneretur, summa cautela et tutela muniat, iudiciali arbitrio cuncta equa lance disponat.