# Praecepta dictaminum 2.5.43-51

Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 2.5.43 to 2.5.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adalbertus-samaritanus/praecepta-dictaminum/2.5.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adalbertus-samaritanus/praecepta-dictaminum/2.5.43

Hoc profecto sollerter exequentes nostre pietatis mansuetudinem sentiunt, rebelles vero vel negligentes nostri examinis animi adversionem incurrunt. Valete! Presentium latorem paternitati vestre dirigimus, qui omnes difficiliores questiones, que ad nos perveniunt, iuxta canonum precepta vobis innotescere sanum duximus. Beatus apostolus quippe, vas electionis, doctor gentium, cum de circumcisione questio ventilaretur, non per se diffinire presumpsit, sed Hierosolimam ad principem apostolorum detulit, hoc profecto patenter insinuans nihil difficile debere diffiniri sine apostolice sedis auctoritate. Hunc ergo hominem vestre sanctitati directum benigne, ut debetis et soletis, audite, causam eius secundum datam vobis a Deo sapientiam investigate et, quicquid inde diffinietis, litteris nobis insinuate. tractemus. Dignum nempe est et saluberrimum, ut sapientia et religio, que in vestro sanctissimo pectore lucet, fratrum necessitati subveniat et utilitati provideat. (M). Fraternitatem vestram Christus incolumem servet. Valete!

---

Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000624.zip.
