# Praecepta dictaminum 2.8

Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, Part 2, Section 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adalbertus-samaritanus/praecepta-dictaminum/2.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adalbertus-samaritanus/praecepta-dictaminum/2.8

§ 8
(MT). Quanto quisque est ditior atque potentior, tanto
debet esse humilior propheta testante, qui ait: Quanto
magnus es, humilia te in omnibus. Quapropter G., Romane
apostolice, in quantum omnibus Christianis sublimior es
effectus, eo in cunctis magis humiliare te convenit dicente
Domino: Discite a me, quia mitis sum et humilis.

---

Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000624.zip.
