# Statistica Europae 2.107-112

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 2.107 to 2.112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.107

Anno 1541. rursus novam expeditionem in Africam suscepit contra Algirios; haec male successit, qua inconsiderate suscepta fuit, in finem vergente autumnno jam, ubi obstantibus nebulis pluviis, procellis, destructa classe, sua re infecta redire coactus sit. 1543. erupit bellum inter Gallos et Carolum; duo enim conspicui Galliae viri per Italiam iter facientes in Mediolanensi ducatu in fluvio Po ex insidiis occisi sunt; fuerant hi legati Gallici, unus Venetias, alter Constantinopolim deputatus fuit, sed clam, se enim tantum pro privatis simulabant; Galli ergo suspicabantur hos duos jussu Caroli occissos fuisse; Franciscus ergo cum Christiano 3‑o rege Daniae, cum Gustavo 1‑o rege Sveciae, et cum Sulimanno 2‑o imperatore Turcarum, Carolus cum Henrico 8‑o rege Angliae inivit foedus (qui ipsi infensus fuit nempe Francisco, quod cum ipso schisma non fecerit); Galli in Belgio et Italia multa ex sententia gesserunt fregeruntque saepe Caesareos, in specie ad Caerisolas, opido Piemontii; omni enim ex parte aggressi sunt Carolum, Turcae per admiralem Barbarossam, qui ad Gallias multa millia Turcarum intulit ad expellendum Carolum ex Gallia; plurimos tamen excessus fecerunt Turcae in ipsa Gallia amicissimis, seu Gallis; Carolus per Campaniam ad viscera Galliae properavit, et jam Parisiensibus horrorem maximum incussit, et etiam cinxisset urbem si Henricus coadjutor non emansisset diutius in expugnandis duabus urbibus; in medio fortunarum tamen suarum [fortunarum] decrevit pacem facere cum Gallis propter res Germaniae valde contricatas; exorta enim est in Germania rebellio ob Lutheri et Calvini schisma, quibus jam complures principes Germaniae adhaerebant; ipse dein imperator consecutus est scopum suum, nempe ducatum Mediolanensem jam pro [suo] filio suo consequtus est, et hinc 1544. pax Crepiacensis coaluit inter eos. Hac pace ergo Cameracensis, et consequenter etiam Madritensis, confirmata fuit; et ipse Franciscus consensit in donandum ducatum Mediolanensem filio suo Phylippo. Dum bellum in Germania exarderet inter protestantes et Catolicos, mortuus est Franciscus rex Galliae; ei successit Henricus 2‑us; hic major adversarius erat patre suo Caroli, hinc tuendos suscepit protestantes Germaniae, et hinc cum Mauritio electore Saxoniae, duce protestantium, foedus inivit, trajectoque Rheno tres provincias, seu diaeceses (nempe Metis, Tullum, et Verdunnum) Lotharingiae occupavit; hinc ergo distractus Carolus debuit contra Gallos agere cum 100,000 hominum, irrito tamen conatu; nam Metensem urbem recuperare non potuit a Gallis; irrupit dein in Artesiam provinciam Galliae, duasque urbes insignes occupavit, et solo aequavit. In Italia vero etiam ad Martesiam vicit Gallos, dein in Senensi republica etiam insigniter vicit Gallos; quae respublica se cum Gallis conjunxit; expulsi sunt quidem Germani per Gallos, sed rursus tertio Carolus ejecit Gallos et sequestravit rempublicam; ante finem huius belli Carolus 1554. consiliavit matrimonium inter filium suum Phylippum et reginam Angliae Mariam. Philippus habuit primo Mariam regis Portugalliae filiam, ex qua Carolum filium habuit jam juniorem his temporibus; Carolus imperator enim voluit in haeredibus et nepotibus suis Angliam cum Hispania ….

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
