# Statistica Europae 2.148-149

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae, 2.148 to 2.149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.148

Successit ei Carolus II, filius quadriennis sub tutela matris sui, sub qua imperium capessivit, nempe sub Maria Anna Filippi 4‑i vidua; ut tamen melius negotia irent tutrici ex certo numero procerum consilium status adjunxerunt ad graviora negotia pertractanda; huic consilio interfuit etiam Ioannes Austriacus junior filius Phylippi 4‑i; hic multas vicissitudines fecit in hoc consilio, ita ut exturbari debuerit per reginam eique suffectus est P. Neidhart confessarius reginae, per quod multorum animos abalienavit a se regina, donec non ! exturbato confessario restitutus fuisset Ioannes Austriacus. Bellum Portugallicum continuatum quidem est per tutricem reginam, sed segniter, praesertim cum 1667. per Ludovicum 14. regem Galliae bello petiti fuissent; causa fuit dos, quam Ludovicus 14. pro uxore sua petiit post mortem Philippi 4‑i, quamquam se obligaverit nihil unquam velle se petere dotis loco, et quidem in specie petiit Provincias Belgicas. Scivit Ludovicus se et cum Anglis et cum Belgis debere habere rixas propter petitionem suam; hinc Belgas et Anglos bello implicare commisit, quod reipsa effecit; ardente ergo hos inter bello praetensiones suas formavit apud Hispanos, et cum id non obtineret, irrupit in Belgium armata manu, sibique subjecit plurimas civitates cum toto ducatu Burgundico; videntes haec belligerentes Belgae foederati et Angli seque delusos observantes pacem inter se fecerunt et foedus iniverunt contra Ludovicum 14‑um, sibique Svecos adjunxerunt, et sic cum societate Hispanorum pacem extorserunt Ludovico; et sic 1668. Aquisgrani pax coaluit; ut nempe Burgundiae comitatum restituat Hispanis Ludovicus; arces tamen munitas demoliri curavit prius Ludovicus ut sic alia occasione data eo facilius occupare possit; in Flandria vero aliqua loca sibi servavit; enervata sic Hispanorum potentia auctaque Portugallorum potestate per amicitiam Anglorum, pacem confecerunt cum Portugallis eodem anno, et sic Portugalia independens declarata fuit, et in statum priorem restituti sunt, Aquisgrani; unicum locum in Africa, nempe Septam (Ceutam) pro memoria dominii sui in Portugalliam sibi servarunt.

---

Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml.
