Latin
2.156 to 2.159
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 2.156-159
Unproofread scanNot analysed yet
Hic condescendit matris ex parte ex Hispanica linea, et jam a Carolo 2‑o fuit electus successor. Philippus 4‑us habuit filiam Margaretham Theresiam, quae Leopoldo imperatori nupta fuit; ex hoc nata est Maria Antonia, quae Maximiliano duci nupta fuit, et haec genuit Iosephum hunc, proin fuit nepos Leopoldi; sed hic mortuus est ante Carolum. 3‑us fuit princeps Sabaudiae Victor Amadeus; hic jure proaviae, Catharinae, filiae Phylippi 2‑i, quaesivit regnum Hispaniae. 4‑us fuit Ludovicus 14. ,qui pro nepote suo extorsit regnum; nam Ludovicus cum Maria Theresia, Phylippi 4‑i filia, genuit Ludovicum Delfinum, ex hoc natus est Ludovicus dux Burgundiae, et ex hoc Ludovicus 15tus; Phylippus ergo dux Antegavensis, qui etiam filius erat Ludovici Delfini, electus est rex Hispaniae, et ex hac sunt adhuc reges Hispaniae, linea vero Ludovici ducis Burgundiae successit in Gallia; Innocentius 11‑us pontifex cum clero Hispanico plurimum in hoc fecit; cum morte ergo Caroli Galli statim Phylippum sub nomine 5‑i induxerunt in regnum armata manu, ibique inauguratus est; tandem etiam Sabaudia et Bavaria, Portugallia, Anglia, Hollandia eum recognoverunt; nemo ergo praeter Leopoldum protestatus est, et in ditiones Hispanicas Italiae Eugenium cum 32,000 misit, ad vindicandum jus suum; solus quidem parum effecisset Leopoldus, sed Angli et Hollandi defecerunt a Ludovico, qui eos delusit spe divisionis provinciarum aliquarum Hispanicarum, dein aegre ferebant arctam hanc unionem potentium imperantium, qui omnibus aliis molestias creare potuissent; anno ergo 1702. foedus initum est inter hos 3 et una eademque die 15‑o Maji bellum denunciatum est Gallis; exarsit ergo bellum attrocissimum tam terra, quam mari, et usque 13 annorum duravit et nomine belli successionis Hispanicae venit; partes belligerentes sibi praefixerunt, ut exturbato Phylippo 5‑o ex trono Hispaniae, substituatur Carolus junior filius Leopoldi, sicque mens Ludovici deludatur, quamquam successio in Hispania spectasset Leopoldum patrem, et postremum Iosephum primum filium seniorem, hi tamen duo renunciarunt juri suo; primis annis sat ancipiti fortuna bellum gestum est, Galli tamen ex Catalaunia ejecti sunt, in urbe Barcillonensi Carolus se curavit inaugurari sub nomine Caroli 3‑ii, et sic jam praecipuum belli theatrum fuit Hispania, in qua etiam paulo post ad Almanaram in Valentia decretalem victoriam retulerunt de Gallis et Hispanis, et sic Arragoniam, Neucastilium, Catalauniam et Asturiam sibi subjecerunt; ipsam Madrittum expugnavit, ibique solemniter inauguratus est, proin duos reges Hispania habuit; circa annum decimum tamen infelicius negotia gerebant, et repressi sunt ex tribus provinciis excepta Catalaunia; interim anno 5‑o mortuus est Leopoldus, cui Iosephus 1‑us successit; anno 11‑o mortuus est etiam Iosephus sine haeredibus, solus ergo remansit Carolus; maluit ergo incertam successionem relinquere et certam arripere, quod etiam fecit et sic imperator sub nomine Caroli 6‑i coronatus est in imperatorem, et regem Hungariae; hoc videntes Angli et Hollandi, ne Carolum ad formidabilem lenient auctoritatem, mutarunt consilia sua, et voluerunt potius Phylippum 5. regem Hispaniae habere, hinc se primi Angli Gallis conjunxerunt circa 11 annum, sed et hoc Angli non sine ratione fecerunt.