Latin
2.179 to 2.186
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 2.179-186
Unproofread scanNot analysed yet
Phylippi 5‑i filiam et Ludovicum 15. ; Maria haec fuit septem annorum, hinc missa est Parisios ad educanda ! ; in hac sententia permansit Ludovicus usque tempus majorennitatis, nempe 14 annum; cum ergo a tutore suo liberatus fuisset, assumpsit sibi Carolum ducem Borbonium pro ministro primario; jam inter stirpem Burboniensem et Aurelianensem summum intercedebat odium, maxime propter tutoratum; ut ergo Carolus Burbonensis odium suum exserat in defunctum tutorem regis, Aurelianensem, conatus est omnia evertere, quae tutor fecit; hinc etiam haec sponsalia irritare conatus est; exosam reddidit ergo eam apud Ludovicum, et ipsi proposuit Catharinam, Stanislai Lescincki, nobilis Poloni, qui bis rex Poloniae electus, sed semper exturbatus est per factionem Saxonum; hic ergo Stanislaus Parisiis vixit cum sua filia; haec complacuit Ludovico et eam duxit repudiata Hispanica sponsa; parens ergo Phylippus hanc ignominiam ulturus cum Carolo 6‑o foedus inivit contra Gallos; cum tamen Carolus non posset juvare serio, egit apud aulam Anglicanam ut negotium hoc componat; Angli ergo comparuerunt magna classe in mari et mediatorem fecerunt (Georgius ergo 1‑us rex Angliae). Viennae collatis consiliis 1729. compositum est negotium, Iosephus enim rex Portugalliae duxit Mariam Victoriam. Imperator etiam annuit ut educta Helvetica militia ex duobus ducatibus induratur Hispanica militia. Anno 1731. mortuus est Antonis dux Parmensis, et sic statim [ipsi] successit ipsi filius Phylippi 5‑i Carolus; anno vero 35. successit in Hetruria mortuo Gasto. Anno 1732. Hispani habuerunt expeditionem in Africam contra pyratas, qui praesidia Oran et Massalquivir 1708. anno ceperunt tempore belli successionalis; belli huius eventus optatissimus fuit, pyratae fracti, et praesidia recepta sunt. Post hanc expeditionem Phylippus 5. bellum indixit Carolo Sexto; ratio huius fuit Sanctio pragmatica, quam Carolus inducere voluit, vi cuius unicam filiam suam Mariam Theresiam, in defectu alterius prolis, in omnibus provinciis sibi succedere voluit, exclusis omnibus iis, qui jus habebant successionis; induxit Carolus in suis provinciis, cum consensu suorum subditorum, hanc sanctionem, eamque ab exteris receptam et garantirisatam voluit; in hac sanctione etiam successio limitata est, nempe ut primo succedant descendentes Mariae Theresiae, his deficientibus Iosephi primi succedant descendentes, hos excipiant Leopoldi primi succesores; anno 1724. post comitia Hungarica publicata est haec sanctio. 1732.