Latin
2.200 to 2.202
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 2.200-202
Unproofread scanNot analysed yet
Stanislao Lescinckio; post eius mortem vero 1766. incorporatus est coronae Franciae; anno '739. iterum bello se immisit Phylippus 5. cum Anglis ob possessiones eorum in America, et praecipue ob commercia furtiva (heimliches Handel); nam in America viget regula ut populi subjecti tantum cum suis metropolitanis commercium exerceant, nempe subditi Anglicani cum Anglis tantum etc. ; hinc ergo exortum est bellum in Florida et Canada; hoc bellum dein continuatum est per plura regna; anno enim 1740. mortuus est Carolus 6. in Octobri; emersit ergo hic rursus quaestio de successione foeminarum; primi erant Hispani qui protestati sunt contra sanctionem ex eo quod acceptatio eius prior sit praejuditiosa successoribus suis; dixit enim stirpi suae prioritatem competere prae Mariae Theresiae, cum eius stirps ex linea seniore procedat, Mariam vero Theresiam tantum ex juniore linea; Maria enim Theresia ex Ferdinando 2‑o descendit; hic Ferdinandus venit ad successionem exstincta linea seniore, nempe Mathia; Phylippus vero 5. descendit ex Anna, filia Maximiliani 2. ,sorore Mathiae et Rudolfi, et nepote Ferdinandi primi; interim haec omnia jus Phylippo non tribuerunt; nam in successione habet ratio ultimi possessoris, proin Maria Theresia tamquam proxima ultimo possessori maximum jus habuit; miserunt ergo copias in Hispaniam ad occupandas terras pro quartogenito filio suo Phylippo; jam hoc bellum successionale ingressi sunt plures alii, nempe Carolus dux Bavariae, qui universam haereditatem Austriacam pro se praetendit; provocavit enim ad conventionem, quae [intercessit] inter suos ascendentes et Ferdinandum primum intercessit, nempe pactum successionis mutuae inter descendentes Alberti ducis Bavariae et Ferdinandi Primi; hic enim Albertus habuit Annam filiam Ferdinandi; hinc fecerint pactum quod si nulli legitimi Ferdinandi adfuerit haeredes, succedant Bavari; sed Maria Theresia fuit legitima proles, ergo etc. ; sed Bavari adulterarunt hanc vocem ehelich (legitima) et scripserunt männlich (mascula proles); colludebat Bavarus cum aliis principibus, maxime cum aula Gallica, quae ceteroquin semper fuit aemula Austriacorum; actum fuisset hinc certe de monarchia Theresiae, nisi Hungari, semper fidi et sinceri, ipsi omnibus succurrisset viribus, fractisque Gallis et ejectis bis Bavaris ex ipsa Bavaria sustinuissent coronam Mariae Theresiae; ad hoc praetendentes accesserunt etiam rex Poloniae et Saxones; et Fridricus rex Borussiae; huius ascendens Fridericus Vilhelmus adhuc elector Brandeburgicus, fecit conventionem cum domo Austriaca de certis Silesiae partibus, tardius etiam Fridericus 3. fecit conventiones vi cuius pro certa summa cessit Austriacis partem suam aliquem in Silesia;